< Genesis 31 >

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
雅各伯聽見拉班的兒子們談論說:「雅各伯奪去了我們父親所有的一切,利用我們父親的財物,才獲得了這一切的財富。」
2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
雅各伯也注意了拉班對自己的臉色不如先前。
3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
那時,上主對雅各伯說:「你回到你的家鄉和你的出生地,我必與你同在。」
4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
雅各伯就派人叫辣黑耳和肋阿來到放羊的田間,
5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
對她們說:「我看你們父親的臉色,對我已不如先前;但是我父親的天主卻與我同在。
6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
你們清楚知道,我是全力服事了你們的父親;
7 Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
你們的父親卻欺騙了我,十次變換了我的工價,但天住卻沒有容許他害我。
8 Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus. quando vero econtrario ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
當他說:有斑點的算是你的工價;全羊群就都生下有斑點的;當他說:有條紋的算是你的工價,全羊群就都生下有條紋的。
9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
天主這樣將你們父親的牲畜奪來了給我。
10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
有一次當羊群配合時,我於夢中舉目觀望:看見跳在母羊身上的公山羊,都是有條紋,有斑點和雜色的。
11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.
天主的使者在夢中對我說:雅各伯! 我答說:我在這裏。
12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
他說:你舉目觀望:跳在母羊身上的公山羊,都是有條紋,有斑點和雜色的,因為我看到了拉班對你所作的一切。
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
我是貝特耳的天主,你曾在那裏用油敷了一座石柱,並對我許了願。現在你起身,離開這地方,回到你生身之地去。」
14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri?
辣黑耳和肋阿回答他說:「我們在父親家裏還有產業可分嗎﹖
15 Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
他豈不是把我們視作外人,把我們出賣了,吞併了我們的身價﹖
16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
所以天主由我們父親奪來的那一切財物,都應屬於我們和我們子女。現今凡天主吩咐你的,你都該照辦。
17 Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit.
雅各伯遂立即叫自己的兒女和妻子騎上駱駝,
18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
帶了自己一切牲畜和積聚的一切財物,即他在帕丹阿蘭所得的一切牲畜,起程往客納罕地,他父親依撒格那裏去了。
19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
其時拉班正剪羊毛去了,辣黑耳就偷走了她父親的神像。
20 Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret.
雅各伯隱瞞了阿蘭人拉班,沒有告訴拉班他將逃走,
21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
遂帶了自己所有的一切逃走了,起身過了幼發拉的河,直向基肋阿得山地進發。
22 nunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
第三天拉班得報雅各伯偷跑了,
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad.
遂帶了自己的弟兄,在他後面一連追趕了七天的路程,在基肋阿得山地追上了他。
24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob.
天主在夜間夢中顯現給阿蘭人拉班,對他說:「你小心,不要對雅各伯說好說壞。」
25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium.
拉班追上雅各伯時,雅各伯已在山上搭了帳幕;拉班和他的弟兄也在基肋阿得山地搭了帳幕。
26 Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
拉班對雅各伯說:「你作的是什麼事﹖竟瞞著我,將我的女兒們帶走,有如戰俘一樣!
27 Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
你為什麼暗中偷跑,瞞著我而不通知我,叫我好能快樂的唱著歌,打著鼓,彈著琴歡送你回去﹖
28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
連我的兒女你都不讓我與他們吻別,你作的實在糊塗!
29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius.
我本可伸手加害你們,但是你們父親的天主昨夜對我說:小心,不要對雅各伯說好說壞。
30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
你現在切望回到父家,定要回去,但是你為什麼偷走了我的神像! 」
31 Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
雅各伯回答拉班說:「我害怕,我還以為你要由我手中奪去你的女兒。
32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
至於你的神像,你在誰那裏搜出來,決不容他活著;當著我們弟兄的面,你如認出我這裏有什麼是屬於你的,儘管拿去。」雅各伯原不知道是辣黑耳偷了神像。
33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
拉班便進入雅各伯的帳幕,肋阿的帳幕和兩個婢女的帳幕,沒有找著;遂由肋阿的帳幕出來,進入辣黑耳的帳幕,
34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
辣黑耳卻拿了神像,放在駱駝的鞍下,自己坐在上面。拉班搜遍了整個帳幕,沒有找著。
35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo quærentis est.
辣黑耳對她父親說:「望我主不要見怪,我不能在你面前起迎,因為我正在經期。」他搜索了,卻沒有找著神像。
36 Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
雅各伯於是動怒,與拉班爭論,質問他說:「我有什麼不對,有什麼罪過,致使你在我後面追趕﹖
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te.
你搜遍了我的東西,如找出了什麼東西是屬於你家的,擺在我和你的兄弟面前,叫他們在我們兩人間行裁判。
38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
這二十年來,我同你在一起,你的母綿羊和母山羊從未流產;你羊群中的公羊,我從未吃過;
39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
被野獸撕裂的我從未給你帶回,我自己賠償了損失;不論是白天偷去的,或是黑夜偷去的,你都向我索取。
40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
日間我受盡炎熱,夜間受盡嚴寒,兩眼無法入睡。在你家內這二十年,為了你的兩個女兒,我服事了你十四年;
41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
另六年是為了你的羊群,這期間你竟十次變更了我的工價。
42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
假若我父的天主,亞巴郎的天主,依撒格所敬畏的上主,不同我在一起,你現在定會打發我空手回去;但是天主見到了我的苦況和我的辛苦,在昨夜就下了判決。」
43 Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
拉班回答雅各伯說:「女兒是我的女兒,孩子是我的孩子,羊群是我的羊群,你眼見的這一切都是我的。但是對我的女兒,對她們生的孩子,我今天能作什麼呢﹖
44 Veni ergo, et ineamus fœdus: ut sit in testimonium inter me et te.
現在,來,讓我們在你我之間立約,作你我之間的證據。」
45 Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
雅各伯遂拿了一塊石頭,立作石柱,
46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
然後對自己的親戚說:「你們堆集石頭。」他們便拿了石頭,堆成一堆,就在那堆石頭上吃了飯。
47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguæ suæ.
拉班稱那石堆為「耶加爾、撒哈杜達;」雅各伯稱為「基肋阿得」
48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
拉班說:「今天這堆石頭在你和我之間作見證。」為此給它起名叫「基肋阿得。」
49 Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
又叫作「米茲帕,」因為他說:「我們彼此分離後,願上主監視我和你:
50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
如果你虐待我的女兒,或在我的女兒外,另娶妻室,雖無人在我們中間,但有天主在你我之間作證。」
51 Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
拉班又對雅各伯說:「看這堆石頭,看我在你我之間所立的石柱:
52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
這堆石頭是見證,這石柱是見證,我決不越過這堆石頭去妨害你,你也不要越過這堆石頭和這石柱來妨害我。
53 Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:
但願亞巴郎的天主和納曷爾的天主,--即他們父親的天主,--在我們之間行裁判! 」雅各伯就指自己的父親依撒格所敬畏的上主起了誓。
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi.
然後雅各伯在山上宰牲獻祭,叫了自己的親戚來吃飯;吃飯以後就在山上過了夜。
55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
拉班清早起來,與自己的外孫和女兒吻別,祝福了他們,便起身回本鄉去了。

< Genesis 31 >