< Genesis 17 >

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
亞巴郎九十九歲時,上主顯現給他,對他說:「我是全能的天主,你當在我面前行走,作個成全的人。
2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
我要與你立約,使你極其繁盛。」
3 Cecidit Abram pronus in faciem.
亞巴郎遂俯伏在地;天主又對他說:
4 Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
「看,是我與你立約:你要成為萬民之父;
5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
以後,你不再叫做亞巴郎,要叫做亞巴辣罕,因為我已立定你為萬民之父,
6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
使你極其繁衍,成為一大民族,君王要由你而出。
7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
我要在我與你和你歷代後裔之間,訂立我的約,當作永久的約,就是我要做你和你後裔的天主。
8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
我必將你現今僑居之地,即客納罕全地,賜給你和你的後裔做永久的產業;我要作他們的天主。」
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
天主又對亞巴郎說:「你和你的後裔,世世代代應遵守我的約。
10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum:
這就是你們應遵守的,在我與你們以及你的後裔之間所立的約:你們中所有的男子都應受割損。
11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
你們都應割去肉體上的包皮,作為我與你們之間的盟約的標記。
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
你們中世世代代所有的男子,在生後八日都應受割損;連家中生的,或是用錢買來而不屬你種族的外方人,都應受割損。
13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
凡在你家中生的,和你用錢買來的奴僕,都該受割損。這樣,我的約刻在你們肉體上作為永久的約。
14 Masculus, cuius præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
凡未割去包皮,未受割損的男子,應由民間剷除;因他違犯了我的約。」
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
天主又對亞巴郎說:「你的妻子撒辣依,你不要再叫她撒辣依,而要叫她撒辣。
16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
我必要祝福她,使她也給你生個兒子。我要祝福她,使她成為一大民族,人民的君王要由她而生。
17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
亞巴郎遂俯伏在地笑起來,心想:「百歲的人還能生子嗎﹖撒辣已九十歲,還能生子﹖」
18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te.
亞巴郎對天主說:「只望依市瑪耳在你面前生存就夠了! 」
19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini eius post eum.
天主說:「你的妻子撒辣確要給你生個兒子,你要給他起名叫依撒格;我要與他和他的後裔,訂立我的約當作永久的約。
20 Super Ismael quoque exaudivi te. ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
至於依市瑪耳,我也聽從你;我要祝福他,使他繁衍,極其昌盛。他要生十二個族長,我要使他成為一大民族。
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
但是我的約,我要與明年此時撒辣給你生的依撒格訂立。」
22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
天主同亞巴郎說完話,就離開他上升去了。
23 Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
當天,亞巴郎就照天主所吩咐的,召集他的兒子依市瑪耳幾以及凡家中生的,和用錢買來的奴僕,即自己家中的一切男子,割去了他們肉體上的包皮。
24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
亞巴郎受割損時,已九十九歲;
25 Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
他的兒子,依市瑪耳受割損時,是十三歲。
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius.
亞巴郎和他的兒子依市瑪耳在同日上受了割損。
27 Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
他家中所有的男人,不論是家中生的,或是由外方人那裏用錢買來的奴僕,都與他一同受了割損。

< Genesis 17 >