< Exodus 24 >

1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
上主以後向梅瑟說:「你和亞郎、納達布、阿彼胡,以及以色列長老中的七十人到上主那裏;你們都在遠處跪下朝拜。
2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.
然後梅瑟一人要走近上主,別人不可走近,百姓也不准同他上山。」
3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
梅瑟下來將上主的一切話和誡命講述給百姓聽,眾百姓都同聲回答說:「凡上主所吩咐的話,我們全要奉行。」
4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.
梅瑟遂將上主的一切話記錄下來。第二天清晨,梅瑟在山下立了一座祭壇,又按以色列十二支派立了十二根石柱,
5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
又派了以色列子民的一些青年人去奉獻全燔祭,宰殺了牛犢作為獻給上主的和平祭。
6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
梅瑟取了一半血,盛在盆中,取了另一半血洒在祭壇上。
7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
然後拿過約書來,唸給百姓聽。以後百姓回答說:「凡上主所吩咐的話,我們必聽從奉行。」
8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
梅瑟遂拿血來洒在百姓身上說:「看,這是盟約的血,是上主本著這一切話同你們訂立的約。」
9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:
隨後梅瑟、亞郎、納達布、阿彼胡和以色列長老中的七十人上了山,
10 et viderunt Deum Israel: et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
看見了以色列的天主,看見在他腳下好像有一塊藍玉作的薄板,光亮似藍天。
11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
他們雖看見了天主,天主卻沒有下手害以色列的首領們,他們還能吃能喝。梅瑟獨自留在山上
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos.
以後上主向梅瑟說:「你上山到我台前,停留在那裏,我要將石版,即我為教訓百姓所寫的法律和誡命交給你。」
13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius: ascendensque Moyses in montem Dei,
梅瑟和他的侍從若蘇厄起身上天主的山,
14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
梅瑟巷長老們說:「你們在這裏等候我們回到你們這裏。你們有亞郎和胡爾同你們在一起。誰有爭訟的事,可到他們那裏去。」
15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
梅瑟上了山,雲彩就把山蓋住了。
16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
上主的榮耀停在西乃山上,雲彩遮蓋著山共六天之久,第七天上主從雲彩爭召叫了梅瑟。
17 Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
上主的榮耀在以色列子民眼前,好像烈火出現在山頂上。
18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
梅瑟進入雲彩中,上了山;梅瑟在山上停留了四十天,四十夜。

< Exodus 24 >