< Exodus 20 >

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
天主訓示以下這一切話說:「
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Ægypti, de domo servitutis.
我是上主你們的天主,是我領你出了埃及地、奴隸之所。
3 Non habebis deos alienos coram me.
除我之外,你不可有別的神。
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
不可為你製造任何彷彿天上、或地上、或地下水中之物的雕像。
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
不可叩拜這些像,也不可敬奉,因為我,上主,你的貪主是忌邪的天主;凡惱恨我的,我要追討他們的罪,從父親直到兒子,甚至三代四代的子孫。
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
凡愛慕我和遵守我戒命的,我要對他們施仁慈,直到他們的千代子孫。
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
不可妄呼上主你天主的名;因為凡妄呼他名的人,上主決不讓他們免受懲罰。
8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
應記住安息日,守為聖日。
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
六天應該勞作,作你一切的事;
10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
但第七天是為恭敬上主你的天主當守的安息日;你自己、連你的兒女、你的僕婢、你的牲口,以及在你中間居住的外方人,都不可作任何工作。
11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
因為上主在六天內造了天地、海洋和其中一切,但第七天休息了,因此上主祝福了安息日,也定為聖日。
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
應孝敬你的父親和你的母親,好使你在上主你的天主賜給你的地方,延年益壽。
13 Non occides.
不可殺人。
14 Non mœchaberis.
不可姦淫。
15 Non furtum facies.
不可偷盜。
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
不可作假見證,害你的近人。
17 Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
不可貪你近人的房舍。不可貪戀你近人的妻子、僕人、婢女、牛驢及你近人的一切。
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
眾百姓看見打雷、打閃、吹角、冒煙的山,都戰兢害怕,遠遠站著,
19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
對梅瑟說:「你同我們說話罷! 我們定要聽從,不要天主同我們說話,免得我們死亡。」
20 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
梅瑟回答百姓說:「不要害怕! 因為天主降臨是為試探你們,使你們在他面前常懷敬畏之情,不致犯罪。」
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
百姓遠遠站著,梅瑟卻走近天主所在的濃雲中。指示修建祭壇
22 Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
上主向梅瑟說:「你這樣訓示以色列子民說:你們親自見過我從天上同你們說了話。
23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
為此,你們決不可製造金銀神像,同我放在一起;你們萬不可作。
24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
你應用土為我築一祭壇,在上面祭獻你的全燔祭與和平祭,以及你的牛羊;凡在我叫你稱頌我名的地方,我必到你那裏祝福你。
25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
你若用石頭為我築一祭壇,不可用打成方塊的石頭建築,因為在石頭上動用了你的刀鑿,就把石頭褻瀆了。
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
你不可沿著台階登我的祭壇,免得暴露你的裸體。

< Exodus 20 >