< Exodus 19 >

1 Mense tertio egressionis Israel de Terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
以色列子民離開埃及國後,第三個月初一那一天,到了西乃曠野。
2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
他們從勒非丁起程,來到西乃曠野,就在曠野中安了營;以色列人在那坐山前安了營。
3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
梅瑟上到天主前,上主從山上召喚他說:你要這樣告訴亞各伯家,訓示以色列子民說:
4 Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
你們親自見了我怎樣對待了埃及人,怎樣好似鷹將你們背在翅膀上,將你們帶出來歸屬我。
5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra.
現在你們若真聽我的話,遵守我的盟約,你們在萬民中將成為我的特殊產業。的確,普世全屬於我,
6 Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israel.
但你們為我應成為司祭的國家,聖潔的國民。你應將這話訓示以色列子民。」
7 Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
梅瑟就去召集百姓的長老,將上主吩咐他的那一切話,都在他們前說明了。
8 Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
眾百姓一致回答說:「凡上主所吩咐的,我們全要作。」梅瑟遂將百姓的答覆轉達於上主。
9 ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
上主向梅瑟說:「我要在濃雲中降到你前,叫百姓聽見我與你談話,使他們永遠信服你。」梅瑟遂向上主呈報了百姓的答覆。結約的準備
10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
上主向梅瑟說:「你到百姓那裏,叫他們今天明天聖潔自己,洗淨自己的衣服。
11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
第三天都準備妥當,因為第三天,少主要在百姓觀望之下降到西乃山上。
12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
你要給百姓在山周圍劃定界限說:應小心,不可上山,也不可觸摸山腳;凡觸摸那山的,應處死刑。
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
誰也不可用手觸摸那人,而應用石頭砸死或用箭射死;不論是獸是人,都不得生存;號角響起的時候,他們才可上山。」
14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
梅瑟下山來到百姓那裏,叫他們聖潔自己,洗淨自己的衣服。
15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
他向百姓說:「到第三天應準備妥當,不可接近女人。」天主顯現
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
到了第三天早晨,山上雷電交作,濃雲密布,角聲齊鳴,此時在營中的百姓都戰戰兢兢。
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
梅瑟叫百姓從營中出來迎接天主,他們都站在山下。
18 Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis.
此時西乃全山冒煙,因為上主在火中降到山上;冒出的煙像火窯的煙,全山猛烈振動。
19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
角生越響越高;梅瑟遂開始說話,天住藉雷霆答覆他。
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
上主降到西乃山頂上,召梅瑟上到山頂;梅瑟就上去了。
21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
上主向梅瑟說:「下去通告百姓:不可闖到上主面前觀看,免得許多人死亡。
22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
連那些接近上主的司祭們,也應聖潔自己,免得上主擊殺他們。」
23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
梅瑟答覆上主說:「百姓不能上西乃山,因你自己曾通告我們說:要在山的四周劃定界限,也宣佈這山是不可侵犯的。」
24 Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
上主向他說:「下去,你同亞郎一起上來,但司祭和百姓不可闖到上主前,免得我擊殺他們。」
25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
梅瑟便下到百姓那裏,通知了他們。

< Exodus 19 >