< Esther 7 >

1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
君王和哈曼同來與艾斯德爾王后宴飲。
2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
在這第二天的酒興之餘,王又對艾斯德爾說:「艾斯德爾后! 你要求什麼,我必給你;不論要求什麼,即便是半壁江山,也必照辦。」
3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
艾斯德爾后答說:「大王! 如果我獲得你垂青寵愛,如果大王歡喜,請饒我一命,這是我的懇請;也饒我民族一命,這是我的要求,
4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem.
因為我和我的民族,已被人出賣,快要遭受蹂躪、屠殺、毀滅。若是我們只被人賣為奴婢,那麼我必不開口;但這仇人毫不顧及君王所受的災害。」
5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiæ, ut hæc audeat facere?
薛西斯王問艾斯德爾后說:「這人是誰﹖那心內打算做這事的人在那裏﹖」
6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
艾斯德爾答說:「這仇人和死敵,就是這敗類哈曼。」哈曼立時在君王及王后前,驚惶萬分。
7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
於是君王勃然大怒,即刻退席,走進了御苑;哈曼遂起來懇求艾斯德爾后饒他一命,因為他看出了君王已決意要將他置於死地。
8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
王由御苑回到餐廳,哈曼正俯伏在艾斯德爾所坐的榻旁,王惡聲叱叱說:「在王宮內,當著我的面,居然膽敢存心侮辱王后! 」王的話一出口,僕人就蒙起哈曼的臉。
9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
君王座前的一個太監哈波納說:「正巧,在哈曼家裏,有他給那位曾一言造福大王的摩爾德開,豎立的一個五十尺高的刑架。」王說:「將他懸在上面! 」
10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
人們遂把嚨哈曼懸在他自己為摩爾德開所做的刑架上;王的忿怒這纔平息。

< Esther 7 >