< Esther 6 >

1 Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
那一夜,君王因失眠,便命人取大事錄,即年鑑來,在他面前誦讀。
2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium.
書上這樣記載:摩爾德開如何告發了君王的兩個守門太監彼革堂和特勒士,企圖殺害薛西斯王的事。
3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
王問說:「摩爾德開為這事得到什尊榮和地位﹖」服侍他的僕答說:「他什麼也沒有得到。」
4 Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
正當君王探聽摩爾德開的賢德時,恰巧哈曼在庭院裏,於是王問說:「是誰在庭院裏﹖」原來哈曼正走到了王宮的外庭,要請求君王把摩爾德開懸在他豎起的刑架上。
5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
王的僕役答應說:「是哈曼站在庭院裏。」王說:「叫他進來! 」
6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
哈曼進來,王對他說:「假如君王要顯耀一個人,應該怎樣對待他﹖」哈曼心想:除我以外,君王還能顯耀誰呢﹖
7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
於是哈曼對君王說:「大王對願顯耀的人,
8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,
應拿出大王穿的龍袍和大王騎的頭戴「御馬冠」的駿馬;
9 et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
將龍袍和駿馬交給大王的一個大臣,叫他給大王所要顯耀的人穿上,領他騎著御馬在城中的廣場遊行,還要有人走在他前面喊道:看,凡皇上願意顯耀的人,就是這樣的待他。」
10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Iudæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
王對哈曼說:「趕快拿龍袍和駿馬來,就照你所說的,去對待坐在御門旁的那猶太人摩爾德開罷! 凡你所說的,一點也不可忽略! 」
11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
哈曼就拿了龍袍和駿馬來,先給摩爾德開穿上龍袍,然後扶他騎上駿馬,領他在市內的廣場遊行,還走在他前面喊道:「凡皇上願意顯耀的人,就是這樣的待他。」
12 Reversusque est Mardochæus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
事後,摩爾德開回到御門,哈曼卻趕快回了家,蒙著頭飲泣。
13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius.
哈曼將所遭遇的,都給他的愛妻則勒士和朋友述說了。他的謀士和愛妻則勒士對他說:「在摩爾德開前,你既開始失敗,如果他真是猶太人,你決不能得勝他,終必敗於他前。」
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
他們正同他談論時,王的太監來催哈曼赴艾斯德爾設的盛宴。

< Esther 6 >