< Ecclesiastes 9 >

1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit:
我留心考察這一切,終於看出:義人、智者和他們的行為,都在天主手裏;是愛是恨,人不知道;二者都能來到他們身上。
2 sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. sicut bonus, sic et peccator: ut periurus, ita et ille qui verum deierat.
無論是義人,是惡人,是好人,是壞人,是潔淨的人,是不潔淨的人,是獻祭的人,是不獻祭的人,都有同樣的命運;好人與罪人一樣,妄發誓的與怕發誓的也一樣。
3 Hoc est pessimum inter omnia, quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (questioned)
太陽之下所發生的一切事中,最不幸的是眾人都有同樣的命運;更有甚者,世人的心都充滿邪惡,有生之日,心懷狂妄,以後與死者相聚。
4 Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei habeat fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
的確,誰尚與活人有聯繫,還懷有希望,因為一隻活狗勝過一隻死獅。
5 Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum.
活著的人至少自知必死,而死了的人卻一無所知;他們再得不到報酬,因為連他們的記念也被人遺忘了。
6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt, nec habent partem in hoc sæculo, et in opere, quod sub sole geritur.
他們的愛好,他們的憎恨,他們的熱誠,皆已消失;在太陽下所發生的一切事,永遠再沒有他們的分。
7 Vade ergo et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua.
你倒不如去快樂地吃你的飯,開懷暢飲你的酒,因為天主早已嘉納你所作的工作。
8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
你的衣服常要潔白,你頭上不要缺少香液。
9 Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole.
在天主賜你在太陽下的一生虛幻歲月中,同你的愛妻共享人生之樂:這原是你在太陽下,一生從勞苦中所應得的一分。
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Sheol h7585)
你手能做什麼,就努力去做,因為在你所要去的陰府內,沒有工作,沒有計劃,沒有學問,沒有智慧。 (Sheol h7585)
11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam: sed tempus, casumque in omnibus.
我又在太陽下看見:善跑的不得競賽,勇將不得參戰,智者得不到食物,明白人得不到財富,博學者得不到寵幸,因為他們都遭遇了不幸的時運。
12 Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
因為人不知道自己的時期,當凶險猝然而至的時候,人子為不幸的時運所獲,就像魚被網捕住,又像鳥被圈套套住。
13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
在太陽下我又得了一個智慧的經驗,依我看來,大有意義:
14 Civitas parva, et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
有座小城,裏面居民不多;有位大王來攻打此城,把城圍住,周圍築了高壘。
15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
那時,城中有個貧賤卻具有智慧的人,他用自己的智慧,救了本城:可是人們卻忘了這貧賤的人。
16 Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine: quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba eius non sunt audita?
於是我說:智慧遠勝過武力;然而貧賤人的智慧卻被人輕忽,他的話卻沒有人聽。
17 Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos.
智者溫和的言語,比王者在愚人中的吶喊,更受歡迎。
18 Melior est sapientia, quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
智慧勝於武器;一個錯誤能破壞許多好事。

< Ecclesiastes 9 >