< Ecclesiastes 7 >

1 Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
良好的聲譽勝於名貴的香液;死日勝於生日。
2 Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
往居喪的家去,勝於往宴會的家去,因為喪事是人人的結局,活人應將此事放在心上。
3 Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
悲哀勝於歡笑,因為愁容能使心靈舒暢。
4 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
智者的心是在居喪的家中,愚人的心是在歡笑的家中。
5 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
聽智者斥責,勝過聽愚人歌唱。
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
愚人的歡笑,就像斧底荊棘的爆炸聲,但這也是空虛。
7 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
實在,壓榨使智者昏愚,賄賂能敗壞人心。
8 Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
事情的結局勝過事情的開端;居心寬容,勝過存心傲慢。
9 Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
你心裏不要輕易動怒,因為憤怒只停留在愚人胸中。
10 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
你不要問:「為什麼昔日勝於今日﹖」因為這樣的詰問,不是出於智慧。
11 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
智慧與家產都好,對看見天日的人都有益,
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
因為受智慧的蔭庇與受金錢的蔭庇無異;但認識智慧的好處,是在於智慧賦與有智慧者生命。
13 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
你應觀察天主的作為:他所彎曲的,誰能使之正直﹖
14 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
幸福之日,你應歡樂,不幸之日,你應思慮:幸與不幸,都是天主所為;其目的是叫人不能察覺自己將來的事。
15 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
在我虛度的歲月內,我見了許多事:義人在正義中夭亡,惡人在邪惡中反而長壽。
16 Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
不要過於正義,也不要自作聰明,免得自趨滅亡。
17 Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
不要作惡無度,也不要糊塗太甚,免得你死非其時。
18 Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
你的手最好把持這個,也不要放棄那個,因為敬畏天主的人,二者兼顧並重。
19 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
智慧使智者的權勢,勝過本城十個有權勢的人。
20 Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
世上沒有一個只行善,而不犯罪的義人。
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
你不要傾心去聽人說的一切閒話,免得你聽到你的僕人詛咒你;
22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
因為你心裏知道,你許多次也詛咒過別人。
23 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
這一切我都用智慧追究過;我宣稱我將成個智者,然而智慧仍離我很遠。
24 multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
所有的事,既深遠,又玄奧,誰能窮究﹖
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
我又專心致力於認識、考察事物,尋求智慧和事理,得知邪惡就是昏愚,昏愚就是狂妄。
26 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
我發覺女人比死亡還苦,她一身是羅網:她的心是陷阱,她的手是鎖鏈;凡博天主歡心的,必逃避她;但罪人卻被她纏住。
27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
訓道者說:看,這是我所發現的,一一加以比較,好探知事物的原理,
28 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
對此我的心還在追求,但尚未找到:在一千男人中,我發現了一個;在所有的女人中,卻沒有發現一個。
29 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
我發現的只有這一件事:天主造人原很正直,但人卻發明了許多詭計。

< Ecclesiastes 7 >