< Ii Paralipomenon 26 >

1 Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
[烏齊雅登極]全猶大人民立烏齊雅為王,繼承他父親阿瑪責雅,那時他十六歲。
2 Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Iuda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
先王與祖先同眠以後,烏齊雅將厄拉特收回仍屬猶大,加以重建。
3 Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquagintaduobus annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
烏齊雅登基時纔十六歲,在耶路撒冷作王凡五十二年;他母親名叫耶苛里雅,是耶路撒冷人。
4 Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quæ fecerat Amasias pater eius.
烏齊雅行了上主視為正義的事完全像他父親阿瑪責雅所行的一樣。
5 Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
則加黎雅有生之日,由於他指導君王敬畏天主,所以君王時常求天主;在他尋求上主的時期內,天主使他事事順利。[國勢昌盛]
6 Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Iabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto, et in Philisthiim.
他出兵攻打了培肋舍特人,破壞了加特、雅貝乃和阿市多得的城垣,在阿市多得境內和培肋舍特人中建築了一些城池。
7 Et adiuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
天主協助他攻打了培肋舍特人和住在古爾巴耳的阿剌伯人以及瑪紅人。
8 Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.
阿孟子民也向烏齊雅進貢,由於他的勢力極其強大,聲譽傳至埃及邊境。
9 Ædificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
烏齊雅在耶路撒冷的角門、谷門以及城角,建築了堡壘,加以設防。
10 Extruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
又在曠野修築了一些堡壘,開鑿了許多儲水池,因為他在平原和高原有很多的牲畜;又因他喜愛農業,所以在山地和田園裏,僱用了許多農夫和栽培葡萄的人。
11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad prælia sub manu Iehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis.
烏齊雅還備有能出征作戰的軍旅,照書記耶依耳和監察官瑪阿色雅所編定的數目,由君王的一位將帥哈納尼雅指揮。
12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum.
這些英勇戰士中的族長,總數為二千六百人。
13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.
他們屬下的軍隊計有三萬七千五百人,都是善於作戰,協助君王征討敵人的勇士。
14 Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
烏齊雅給他們全隊的人配備了盾牌、長槍、盔甲、弓箭和彈石。
15 Et fecit in Ierusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
在耶路撒冷又叫巧匠設製機械,放在堡壘和城角上,發射矢箭和大石彈。烏齊雅的名聲傳到遠方,因為他獲得了奇異的助佑,勢力極其強盛。[烏齊雅越職受罰]
16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
他勢力強大了,便心高氣傲,以致自毀前途,竟敢冒犯上主他的天主,擅進上主的正殿,企圖在香壇上焚香。
17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo Sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
大司祭阿匝黎雅和八十個上主的勇敢司祭隨後進去,
18 restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino, sed Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
阻止烏齊雅王說:「烏齊雅,給上主焚香不是你的事,而是亞郎子孫司祭的事,他們是受祝聖為行焚香禮的;請由聖殿裏出去,因為你越權,在上主天主面前也沒有光榮。」
19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur Sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram Sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
烏齊雅發怒,手持香爐要獻香;他向司祭發怒時,就在上主殿內香壇旁,當著司祭面前,他的額上突然出現了癩病。
20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui Sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravt egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
大司祭阿匝黎雅和所有的司祭望著他,見他額上出現了癩病,便促使他出去;他自己便急忙出去,因為上主打擊了他。
21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis, et iudicabat populum terræ.
烏齊雅身患癩病一直到死;因為他身患癩病,獨住在一間隔離的房裏,不能進入上主的殿。他的兒子約堂掌管朝廷,統治國家的百姓。
22 Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta.
烏齊雅前後其餘的事蹟,都由阿摩茲的兒子依撒意亞先知記了下來。
23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Ioatham filius eius pro eo.
烏黎雅與祖先同眠,因為人說他有癩病,所以只將他葬在王陵田間,祖先之旁;他的兒子約堂繼位為王。

< Ii Paralipomenon 26 >