< I Samuelis 24 >

1 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nunciaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi.
撒烏耳追擊培肋舍特人回來,有人告訴他說:「達味現今藏在因革狄曠野」。
2 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petra, quæ solis ibicibus perviæ sunt.
撒烏耳就由全以色列民中,選拔了三千壯丁,到「野山羊巖」間去,搜捕達味和跟隨他的人。
3 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti. eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte speluncæ latebant.
撒烏耳走到路旁的羊圈前,那裏有一個山洞,他就進去便溺,那時,達味和他的人正藏在山洞深處。
4 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
達味的人對他說:「今天是上主對你所說的那一天:看,我要將你的敵人交在你手中,任憑你處置他」。達味就起來,悄悄割下一塊撒烏耳所披外氅的衣邊。
5 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
事後達味為了割去撒烏耳外氅上的衣邊,心中感覺不安。
6 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est.
就對自己的人說:「為了上主,我決不能這樣作。我對我主,對上主的受傅者,決不能伸手加害,因為他是上主的受傅者」。
7 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
達味說這話,是為阻止他的人起來殺害撒烏耳。以後,撒烏耳起來,走出山洞,上了原路。
8 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit,
達味在他後面喊說:「我主,大王! 」撒烏耳回頭向後看,見達味俯首至地,叩拜他。
9 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te?
達味對撒烏耳說:「你為什麼聽信人言,說:達味設計害你﹖
10 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
今天你親眼見到,上主如何在山洞裏,把你交在手中;但是我不願殺你,我憐恤了你,我說:我不應伸手加害我主,因為他是上主的受傅者。
11 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te. animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
看,你外氅的一塊衣邊在我手內! 我只割下你外氅的衣邊,沒有殺你,從此你可知道:在我手中沒有邪惡,也沒有罪過。我原沒有得罪你,你卻千方百計地要我的命。
12 Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
願上主在我與你之間施行審判! 只願上主替我報復你,我的手卻不願加害你。
13 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: AB IMPIIS egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
就如古老的格言說說:『邪惡出惡人。』可是我的手決不加害你。
14 Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
以色列的君王出來追捕誰呢﹖豈不是追捕一隻死狗,一隻跳蚤!
15 Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua.
望上主做判官,在我與你之間施行裁判! 望衪受理,替我伸冤,救我脫離你的手」。
16 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
達味對撒烏耳說完這些話,撒烏耳就說:「我兒達味,這是你的聲音嗎﹖」
17 dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala.
撒烏耳便放聲大哭,然後對達味說:「你比我正義.因為你以善對我,我竟以惡報你!
18 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
你今日對我行了一件極大的善事,因為上主原把我交在你手中,你卻沒有殺我。
19 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
人若遇見了自己的仇人,豈能讓他平安回去﹖願上主報答你,你今日對我所行的善事!
20 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel:
現今我知道你必要作王,以色列的王國在你手中必愈趨穩定。
21 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
如今求你指著上主對我起誓:不要消滅我的後代子孫,也不要由我父家塗去我的名字」。
22 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David, et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.
達味於是對撒烏耳發了誓。撒烏耳轉身回家,達味和跟隨他的人仍回了山寨。

< I Samuelis 24 >