< I Samuelis 23 >

1 Et annunciaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas.
有人告訴達味說:「看,培肋舍特人在攻打刻依拉,搶劫禾場」。
2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthæos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis.
達味就求問上主說:「我是否該去攻打這些培肋舍特人﹖」上主回答達味說:「去攻打培肋舍特人,解救刻依拉! 」
3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iudæa consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
隨從達味的人對他說:「看,我們在猶大這裏,已惴惴不安;如果到刻依拉去攻打培肋舍特軍隊,更將如何﹖」
4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthæos in manu tua.
達味又求問了上主,上主回答他說:「動身下到刻依拉去,因為已將培肋舍特人交在你手中了! 」
5 Abiit ergo David, et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos, et abegit iumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ.
達味就和跟隨他的人到刻依拉,攻打培肋舍特人,奪得了他們的牲口,打得他們慘敗,營救了刻依拉的居民。
6 Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
那時阿希默肋客的兒子厄貝雅塔爾逃到達味那裏,也下到了刻依拉,手中拿著「厄弗得」
7 Nunciatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
有人報告撒烏耳說:「達味到了刻依拉」。撒烏耳便說:「天主真將他交在我手中了,因為他將自己封鎖在一座有門有閂的城裏」。
8 Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David, et viros eius.
撒烏耳就調集了人民出征,下到刻依拉,要包圍達味和他的部隊。
9 Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.
達味一知道撒烏耳要陷害他,就給厄貝雅塔爾說:「拿「厄弗得」來! 」
10 Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:
然後達味說:「上主,以色列的天主! 你僕人聽說撒烏耳正在籌劃到刻依拉來,為了我的緣故,要毀滅這座城。
11 Si tradent me viri Ceilæ in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
刻依拉居民會將我交在他們手中嗎﹖撒烏耳是否會像你僕人所聽到的下來﹖請上主,以色列的天主,通知你的僕人! 」上主回答說:「他要下來! 」
12 Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? et dixit Dominus: Tradent.
達味又問說:「刻依拉的居民,會把我和隨從我的的人,交在撒烏耳手中嗎﹖」上主答說:「他們會把你們交出」。
13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nunciatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
達味就動身率領士兵,約有六百人,離開了刻依拉,到處漂流。有人告訴撒烏耳說:「達味從刻依拉逃走了」。撒烏耳遂停止出動。
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus eius.
達味住在曠野的深山裏,有時住在齊弗曠野的山中。撒烏耳每日找他,天主沒有將達味交在他手中。
15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
達味很是害怕,因為撒烏耳出來,不斷搜索他,當時達味住在齊弗曠野的曷勒士。
16 Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei:
撒烏耳的兒子約納堂動身,到了曷勒士,去見達味,他以天主的名鼓勵達味說:
17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
「不必害怕! 我父撒烏耳的手決拿不住你! 你必要作以色列王,我要在你以下居第二位,連我父撒烏耳也知道這事」。
18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam.
他們二人在上主面前訂了盟約。以後達味仍留在曷勒士,約納堂回了家。
19 Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in Colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti?
有些齊弗人上了基貝亞見撒烏耳,說:「達味不是在我們當中,在曷勒士隱藏著嗎﹖
20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
大王! 現在你隨意下到我們這裏,我們必將他交在大王手中」。
21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
撒烏耳答說:「望上主祝福你們,因為你們同情了我。
22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi, recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
你們再去查看清楚,看他的腳步急速往哪裏去,因為有人給我說,他非常狡滑。
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
所以你們去觀察清楚,他藏身的一切地方,確定後,回來見我,我必同一起去,只要他在這地方,我必在猶大各鄉村中搜捕他」。
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon.
他們就在撒烏耳以先動身往齊弗去了;達味和他的人那時住在瑪紅曠野,即在曠野南方的荒野原中。
25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quærendum eum: et nunciatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
撒烏耳率領士兵去尋找達味。有人將這事告訴了達味,他就下到轟立瑪紅曠野的山崖間;撒烏耳一聽說,便到瑪紅曠野去追趕達味。
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul, et viri eius in modum coronæ cingebant David, et viros eius, ut caperent eos.
撒烏耳帶領士兵走在山這面,達味帶領他的士兵走在山那邊;達味正在急速逃避撒烏耳時,撒烏耳率領著他的士兵追蹤達味和他的士兵,幾乎要把他們捉住,
27 Et nuncius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
就在這時,有一個使者來見撒烏耳說:「快回去,因為培肋舍特已侵入邊境! 」
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
撒烏耳遂立即收兵,不再追趕達味,而去迎擊培肋舍特人;因此,人給那地方起名叫「隔離岩」。
29 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
達味為那裏上去,住在恩革狄的山寨中。

< I Samuelis 23 >