< Psalmorum 60 >

1 In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
大衛與兩河間的亞蘭並瑣巴的亞蘭爭戰的時候,約押轉回,在鹽谷攻擊以東,殺了一萬二千人。那時,大衛作這金詩,叫人學習,交與伶長。調用為證的百合花。 上帝啊,你丟棄了我們,使我們破敗; 你向我們發怒,求你使我們復興!
2 Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
你使地震動,而且崩裂; 求你將裂口醫好,因為地搖動。
3 Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
你叫你的民遇見艱難; 你叫我們喝那使人東倒西歪的酒。
4 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
你把旌旗賜給敬畏你的人, 可以為真理揚起來。 (細拉)
5 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
求你應允我們,用右手拯救我們, 好叫你所親愛的人得救。
6 Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
上帝已經指着他的聖潔說:我要歡樂; 我要分開示劍,丈量疏割谷。
7 Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
基列是我的,瑪拿西也是我的。 以法蓮是護衛我頭的; 猶大是我的杖。
8 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
摩押是我的沐浴盆; 我要向以東拋鞋。 非利士啊,你還能因我歡呼嗎?
9 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
誰能領我進堅固城? 誰能引我到以東地?
10 Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
上帝啊,你不是丟棄了我們嗎? 上帝啊,你不和我們的軍兵同去嗎?
11 Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
求你幫助我們攻擊敵人, 因為人的幫助是枉然的。
12 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
我們倚靠上帝才得施展大能, 因為踐踏我們敵人的就是他。

< Psalmorum 60 >