< Job 33 >

1 Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
約伯啊,請聽我的話, 留心聽我一切的言語。
2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
我現在開口, 用舌發言。
3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
我的言語要發明心中所存的正直; 我所知道的,我嘴唇要誠實地說出。
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
上帝的靈造我; 全能者的氣使我得生。
5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
你若回答我, 就站起來,在我面前陳明。
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
我在上帝面前與你一樣, 也是用土造成。
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
我不用威嚴驚嚇你, 也不用勢力重壓你。
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
你所說的,我聽見了, 也聽見你的言語,說:
9 Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
我是清潔無過的,我是無辜的; 在我裏面也沒有罪孽。
10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
上帝找機會攻擊我, 以我為仇敵,
11 Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
把我的腳上了木狗, 窺察我一切的道路。
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine.
我要回答你說:你這話無理, 因上帝比世人更大。
13 Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?
你為何與他爭論呢? 因他的事都不對人解說?
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
上帝說一次、兩次, 世人卻不理會。
15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:
人躺在床上沉睡的時候, 上帝就用夢和夜間的異象,
16 Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
開通他們的耳朵, 將當受的教訓印在他們心上,
17 Ut avertat hominem ab his, quæ facit, et liberet eum de superbia:
好叫人不從自己的謀算, 不行驕傲的事,
18 Eruens animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium.
攔阻人不陷於坑裏, 不死在刀下。
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit.
人在床上被懲治, 骨頭中不住地疼痛,
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
以致他的口厭棄食物, 心厭惡美味。
21 Tabescet caro eius, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
他的肉消瘦,不得再見; 先前不見的骨頭都凸出來。
22 Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
他的靈魂臨近深坑; 他的生命近於滅命的。
23 Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem:
一千天使中, 若有一個作傳話的與上帝同在, 指示人所當行的事,
24 Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
上帝就給他開恩, 說:救贖他免得下坑; 我已經得了贖價。
25 Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
他的肉要比孩童的肉更嫩; 他就返老還童。
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
他禱告上帝, 上帝就喜悅他, 使他歡呼朝見上帝的面; 上帝又看他為義。
27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi.
他在人前歌唱說: 我犯了罪,顛倒是非, 這竟與我無益。
28 Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
上帝救贖我的靈魂免入深坑; 我的生命也必見光。
29 Ecce, hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos:
上帝兩次、三次向人行這一切的事,
30 Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
為要從深坑救回人的靈魂, 使他被光照耀,與活人一樣。
31 Attende Iob, et audi me: et tace, dum loquor.
約伯啊,你當側耳聽我的話, 不要作聲,等我講說。
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere iustum.
你若有話說,就可以回答我; 你只管說,因我願以你為是。
33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
若不然,你就聽我說; 你不要作聲,我便將智慧教訓你。

< Job 33 >