< Job 32 >

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
於是這三個人,因約伯自以為義就不再回答他。
2 Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
那時有布西人蘭族巴拉迦的兒子以利戶向約伯發怒;因約伯自以為義,不以上帝為義。
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob.
他又向約伯的三個朋友發怒;因為他們想不出回答的話來,仍以約伯為有罪。
4 Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur.
以利戶要與約伯說話,就等候他們,因為他們比自己年老。
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
以利戶見這三個人口中無話回答,就怒氣發作。
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
布西人巴拉迦的兒子以利戶回答說: 我年輕,你們老邁; 因此我退讓,不敢向你們陳說我的意見。
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
我說,年老的當先說話; 壽高的當以智慧教訓人。
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
但在人裏面有靈; 全能者的氣使人有聰明。
9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
尊貴的不都有智慧; 壽高的不都能明白公平。
10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
因此我說:你們要聽我言; 我也要陳說我的意見。
11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
你們查究所要說的話; 那時我等候你們的話, 側耳聽你們的辯論,
12 Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius.
留心聽你們; 誰知你們中間無一人折服約伯, 駁倒他的話。
13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus proiecit eum, non homo.
你們切不可說:我們尋得智慧; 上帝能勝他,人卻不能。
14 Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
約伯沒有向我爭辯; 我也不用你們的話回答他。
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
他們驚奇不再回答, 一言不發。
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
我豈因他們不說話, 站住不再回答,仍舊等候呢?
17 Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
我也要回答我的一分話, 陳說我的意見。
18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
因為我的言語滿懷; 我裏面的靈激動我。
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
我的胸懷如盛酒之囊沒有出氣之縫, 又如新皮袋快要破裂。
20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
我要說話,使我舒暢; 我要開口回答。
21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
我必不看人的情面, 也不奉承人。
22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.
我不曉得奉承; 若奉承,造我的主必快快除滅我。

< Job 32 >