< Job 27 >

1 Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
約伯接着說:
2 Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,
上帝奪去我的理,全能者使我心中愁苦。 我指着永生的上帝起誓:
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
我的生命尚在我裏面; 上帝所賜呼吸之氣仍在我的鼻孔內。
4 Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
我的嘴決不說非義之言; 我的舌也不說詭詐之語。
5 Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
我斷不以你們為是; 我至死必不以自己為不正!
6 Iustificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
我持定我的義,必不放鬆; 在世的日子,我心必不責備我。
7 Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus.
願我的仇敵如惡人一樣; 願那起來攻擊我的,如不義之人一般。
8 Quæ est enim spes hypocritæ si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
不敬虔的人雖然得利, 上帝奪取其命的時候還有甚麼指望呢?
9 Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?
患難臨到他, 上帝豈能聽他的呼求?
10 Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
他豈以全能者為樂, 隨時求告上帝呢?
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
上帝的作為,我要指教你們; 全能者所行的,我也不隱瞞。
12 Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
你們自己也都見過, 為何全然變為虛妄呢?
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
上帝為惡人所定的分, 強暴人從全能者所得的報乃是這樣:
14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
倘或他的兒女增多,還是被刀所殺; 他的子孫必不得飽食。
15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
他所遺留的人必死而埋葬; 他的寡婦也不哀哭。
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
他雖積蓄銀子如塵沙, 預備衣服如泥土;
17 Præparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
他只管預備,義人卻要穿上; 他的銀子,無辜的人要分取。
18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
他建造房屋如蟲做窩, 又如守望者所搭的棚。
19 Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
他雖富足躺臥,卻不得收殮, 轉眼之間就不在了。
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
驚恐如波濤將他追上; 暴風在夜間將他颳去。
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
東風把他飄去, 又颳他離開本處。
22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet.
上帝要向他射箭,並不留情; 他恨不得逃脫上帝的手。
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.
人要向他拍掌, 並要發叱聲,使他離開本處。

< Job 27 >