< Job 26 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
約伯回答說:
2 Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
無能的人蒙你何等的幫助! 膀臂無力的人蒙你何等的拯救!
3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
無智慧的人蒙你何等的指教! 你向他多顯大知識!
4 Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?
你向誰發出言語來? 誰的靈從你而出?
5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
在大水和水族以下的陰魂戰兢。
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Sheol h7585)
在上帝面前,陰間顯露; 滅亡也不得遮掩。 (Sheol h7585)
7 Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
上帝將北極鋪在空中, 將大地懸在虛空;
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
將水包在密雲中, 雲卻不破裂;
9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
遮蔽他的寶座, 將雲鋪在其上;
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.
在水面的周圍劃出界限, 直到光明黑暗的交界。
11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
天的柱子因他的斥責震動驚奇。
12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum.
他以能力攪動大海; 他藉知識打傷拉哈伯,
13 Spiritus eius ornavit cælos: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
藉他的靈使天有妝飾; 他的手刺殺快蛇。
14 Ecce, hæc ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
看哪,這不過是上帝工作的些微; 我們所聽於他的是何等細微的聲音! 他大能的雷聲誰能明透呢?

< Job 26 >