< Exodus 7 >

1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
耶和華對摩西說:「我使你在法老面前代替上帝,你的哥哥亞倫是替你說話的。
2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
凡我所吩咐你的,你都要說。你的哥哥亞倫要對法老說,容以色列人出他的地。
3 Sed ego indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in Terra Ægypti,
我要使法老的心剛硬,也要在埃及地多行神蹟奇事。
4 et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de Terra Ægypti per iudicia maxima.
但法老必不聽你們;我要伸手重重地刑罰埃及,將我的軍隊以色列民從埃及地領出來。
5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
我伸手攻擊埃及,將以色列人從他們中間領出來的時候,埃及人就要知道我是耶和華。」
6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.
摩西、亞倫這樣行;耶和華怎樣吩咐他們,他們就照樣行了。
7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
摩西、亞倫與法老說話的時候,摩西八十歲,亞倫八十三歲。
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
耶和華曉諭摩西、亞倫說:
9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
「法老若對你們說:『你們行件奇事吧!』你就吩咐亞倫說:『把杖丟在法老面前,使杖變作蛇。』」
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, quæ versa est in colubrum.
摩西、亞倫進去見法老,就照耶和華所吩咐的行。亞倫把杖丟在法老和臣僕面前,杖就變作蛇。
11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Ægyptiacas et arcana quædam similiter.
於是法老召了博士和術士來;他們是埃及行法術的,也用邪術照樣而行。
12 Proieceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
他們各人丟下自己的杖,杖就變作蛇;但亞倫的杖吞了他們的杖。
13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
法老心裏剛硬,不肯聽從摩西、亞倫,正如耶和華所說的。
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum.
耶和華對摩西說:「法老心裏固執,不肯容百姓去。
15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum eius super ripam fluminis: et virgam, quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
明日早晨,他出來往水邊去,你要往河邊迎接他,手裏要拿着那變過蛇的杖,
16 Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.
對他說:『耶和華-希伯來人的上帝打發我來見你,說:容我的百姓去,好在曠野事奉我。到如今你還是不聽。
17 Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
耶和華這樣說:我要用我手裏的杖擊打河中的水,水就變作血;因此,你必知道我是耶和華。
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
河裏的魚必死,河也要腥臭,埃及人就要厭惡吃這河裏的水。』」
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni Terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
耶和華曉諭摩西說:「你對亞倫說:『把你的杖伸在埃及所有的水以上,就是在他們的江、河、池、塘以上,叫水都變作血。在埃及遍地,無論在木器中,石器中,都必有血。』」
20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: quæ versa est in sanguinem.
摩西、亞倫就照耶和華所吩咐的行。亞倫在法老和臣僕眼前舉杖擊打河裏的水,河裏的水都變作血了。
21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota Terra Ægypti.
河裏的魚死了,河也腥臭了,埃及人就不能吃這河裏的水;埃及遍地都有了血。
22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
埃及行法術的,也用邪術照樣而行。法老心裏剛硬,不肯聽摩西、亞倫,正如耶和華所說的。
23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
法老轉身進宮,也不把這事放在心上。
24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
埃及人都在河的兩邊挖地,要得水喝,因為他們不能喝這河裏的水。
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
耶和華擊打河以後滿了七天。

< Exodus 7 >