+ Genesis 1 >

1 In principio creavit Deus cælum, et terram.
起初,上帝創造天地。
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas.
地是空虛混沌,淵面黑暗;上帝的靈運行在水面上。
3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
上帝說:「要有光」,就有了光。
4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
上帝看光是好的,就把光暗分開了。
5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
上帝稱光為「晝」,稱暗為「夜」。有晚上,有早晨,這是頭一日。
6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
上帝說:「諸水之間要有空氣,將水分為上下。」
7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
上帝就造出空氣,將空氣以下的水、空氣以上的水分開了。事就這樣成了。
8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
上帝稱空氣為「天」。有晚上,有早晨,是第二日。
9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
上帝說:「天下的水要聚在一處,使旱地露出來。」事就這樣成了。
10 Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
上帝稱旱地為「地」,稱水的聚處為「海」。上帝看着是好的。
11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
上帝說:「地要發生青草和結種子的菜蔬,並結果子的樹木,各從其類,果子都包着核。」事就這樣成了。
12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
於是地發生了青草和結種子的菜蔬,各從其類;並結果子的樹木,各從其類;果子都包着核。上帝看着是好的。
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
有晚上,有早晨,是第三日。
14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
上帝說:「天上要有光體,可以分晝夜,作記號,定節令、日子、年歲,
15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
並要發光在天空,普照在地上。」事就這樣成了。
16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
於是上帝造了兩個大光,大的管晝,小的管夜,又造眾星,
17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
就把這些光擺列在天空,普照在地上,
18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
管理晝夜,分別明暗。上帝看着是好的。
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
有晚上,有早晨,是第四日。
20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
上帝說:「水要多多滋生有生命的物;要有雀鳥飛在地面以上,天空之中。」
21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
上帝就造出大魚和水中所滋生各樣有生命的動物,各從其類;又造出各樣飛鳥,各從其類。上帝看着是好的。
22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
上帝就賜福給這一切,說:「滋生繁多,充滿海中的水;雀鳥也要多生在地上。」
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
有晚上,有早晨,是第五日。
24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
上帝說:「地要生出活物來,各從其類;牲畜、昆蟲、野獸,各從其類。」事就這樣成了。
25 Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
於是上帝造出野獸,各從其類;牲畜,各從其類;地上一切昆蟲,各從其類。上帝看着是好的。
26 Et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
上帝說:「我們要照着我們的形像、按着我們的樣式造人,使他們管理海裏的魚、空中的鳥、地上的牲畜,和全地,並地上所爬的一切昆蟲。」
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
上帝就照着自己的形像造人,乃是照着他的形像造男造女。
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
上帝就賜福給他們,又對他們說:「要生養眾多,遍滿地面,治理這地,也要管理海裏的魚、空中的鳥,和地上各樣行動的活物。」
29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
上帝說:「看哪,我將遍地上一切結種子的菜蔬和一切樹上所結有核的果子全賜給你們作食物。
30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
至於地上的走獸和空中的飛鳥,並各樣爬在地上有生命的物,我將青草賜給牠們作食物。」事就這樣成了。
31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
上帝看着一切所造的都甚好。有晚上,有早晨,是第六日。

+ Genesis 1 >