< Exodus 29 >

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
「你使亞倫和他兒子成聖,給我供祭司的職分,要如此行:取一隻公牛犢,兩隻無殘疾的公綿羊,
2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
無酵餅和調油的無酵餅,與抹油的無酵薄餅;這都要用細麥麵做成。
3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
這餅要裝在一個筐子裏,連筐子帶來,又把公牛和兩隻公綿羊牽來。
4 Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
要使亞倫和他兒子到會幕門口來,用水洗身。
5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
要給亞倫穿上內袍和以弗得的外袍,並以弗得,又帶上胸牌,束上以弗得巧工織的帶子。
6 Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,
把冠冕戴在他頭上,將聖冠加在冠冕上,
7 et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur.
就把膏油倒在他頭上膏他。
8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
要叫他的兒子來,給他們穿上內袍。
9 Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
給亞倫和他兒子束上腰帶,包上裹頭巾,他們就憑永遠的定例得了祭司的職任。又要將亞倫和他兒子分別為聖。
10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
「你要把公牛牽到會幕前,亞倫和他兒子要按手在公牛的頭上。
11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii.
你要在耶和華面前,在會幕門口,宰這公牛。
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
要取些公牛的血,用指頭抹在壇的四角上,把血都倒在壇腳那裏。
13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
要把一切蓋臟的脂油與肝上的網子,並兩個腰子和腰子上的脂油,都燒在壇上。
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
只是公牛的皮、肉、糞都要用火燒在營外。這牛是贖罪祭。
15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus.
「你要牽一隻公綿羊來,亞倫和他兒子要按手在這羊的頭上。
16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare.
要宰這羊,把血灑在壇的周圍。
17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius.
要把羊切成塊子,洗淨五臟和腿,連塊子帶頭,都放在一處。
18 Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
要把全羊燒在壇上,是給耶和華獻的燔祭,是獻給耶和華為馨香的火祭。
19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus.
「你要將那一隻公綿羊牽來,亞倫和他兒子要按手在羊的頭上。
20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
你要宰這羊,取點血抹在亞倫的右耳垂上和他兒子的右耳垂上,又抹在他們右手的大拇指上和右腳的大拇指上;並要把血灑在壇的四圍。
21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
你要取點膏油和壇上的血,彈在亞倫和他的衣服上,並他兒子和他兒子的衣服上,他們和他們的衣服就一同成聖。
22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
「你要取這羊的脂油和肥尾巴,並蓋臟的脂油與肝上的網子,兩個腰子和腰子上的脂油並右腿(這是承接聖職所獻的羊)。
23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
再從耶和華面前裝無酵餅的筐子中取一個餅,一個調油的餅和一個薄餅,
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
都放在亞倫的手上和他兒子的手上,作為搖祭,在耶和華面前搖一搖。
25 Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est.
要從他們手中接過來,燒在耶和華面前壇上的燔祭上,是獻給耶和華為馨香的火祭。
26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
「你要取亞倫承接聖職所獻公羊的胸,作為搖祭,在耶和華面前搖一搖,這就可以作你的分。
27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
那搖祭的胸和舉祭的腿,就是承接聖職所搖的、所舉的,是歸亞倫和他兒子的。這些你都要成為聖,
28 quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
作亞倫和他子孫從以色列人中永遠所得的分,因為是舉祭。這要從以色列人的平安祭中,作為獻給耶和華的舉祭。
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
「亞倫的聖衣要留給他的子孫,可以穿着受膏,又穿着承接聖職。
30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario.
他的子孫接續他當祭司的,每逢進會幕在聖所供職的時候,要穿七天。
31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
「你要將承接聖職所獻公羊的肉煮在聖處。
32 quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
亞倫和他兒子要在會幕門口吃這羊的肉和筐內的餅。
33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
他們吃那些贖罪之物,好承接聖職,使他們成聖;只是外人不可吃,因為這是聖物。
34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
那承接聖職所獻的肉或餅,若有一點留到早晨,就要用火燒了,不可吃這物,因為是聖物。
35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:
「你要這樣照我一切所吩咐的,向亞倫和他兒子行承接聖職的禮七天。
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
每天要獻公牛一隻為贖罪祭。你潔淨壇的時候,壇就潔淨了;且要用膏抹壇,使壇成聖。
37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
要潔淨壇七天,使壇成聖,壇就成為至聖。凡挨着壇的都成為聖。」
38 Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
「你每天所要獻在壇上的就是兩隻一歲的羊羔;
39 unum agnum mane, et alterum vespere,
早晨要獻這一隻,黃昏的時候要獻那一隻。
40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensuræ in agno uno.
和這一隻羊羔同獻的,要用細麵伊法十分之一與搗成的油一欣四分之一調和,又用酒一欣四分之一作為奠祭。
41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinæ oblationis, et iuxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
那一隻羊羔要在黃昏的時候獻上,照着早晨的素祭和奠祭的禮辦理,作為獻給耶和華馨香的火祭。
42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
這要在耶和華面前、會幕門口,作你們世世代代常獻的燔祭。我要在那裏與你們相會,和你們說話。
43 Ibique præcipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
我要在那裏與以色列人相會,會幕就要因我的榮耀成為聖。
44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
我要使會幕和壇成聖,也要使亞倫和他的兒子成聖,給我供祭司的職分。
45 Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
我要住在以色列人中間,作他們的上帝。
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
他們必知道我是耶和華-他們的上帝,是將他們從埃及地領出來的,為要住在他們中間。我是耶和華-他們的上帝。」

< Exodus 29 >