< Exodus 20 >

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
上帝吩咐這一切的話說:
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Ægypti, de domo servitutis.
「我是耶和華-你的上帝,曾將你從埃及地為奴之家領出來。
3 Non habebis deos alienos coram me.
「除了我以外,你不可有別的神。
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
「不可為自己雕刻偶像,也不可做甚麼形像彷彿上天、下地,和地底下、水中的百物。
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
不可跪拜那些像,也不可事奉它,因為我耶和華-你的上帝是忌邪的上帝。恨我的,我必追討他的罪,自父及子,直到三四代;
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
愛我、守我誡命的,我必向他們發慈愛,直到千代。
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
「不可妄稱耶和華-你上帝的名;因為妄稱耶和華名的,耶和華必不以他為無罪。
8 Memento ut diem Sabbati sanctifices.
「當記念安息日,守為聖日。
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
六日要勞碌做你一切的工,
10 Septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
但第七日是向耶和華-你上帝當守的安息日。這一日你和你的兒女、僕婢、牲畜,並你城裏寄居的客旅,無論何工都不可做;
11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.
因為六日之內,耶和華造天、地、海,和其中的萬物,第七日便安息,所以耶和華賜福與安息日,定為聖日。
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
「當孝敬父母,使你的日子在耶和華-你上帝所賜你的地上得以長久。
13 Non occides.
「不可殺人。
14 Non mœchaberis.
「不可姦淫。
15 Non furtum facies.
「不可偷盜。
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
「不可作假見證陷害人。
17 Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
「不可貪戀人的房屋;也不可貪戀人的妻子、僕婢、牛驢,並他一切所有的。」
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
眾百姓見雷轟、閃電、角聲、山上冒煙,就都發顫,遠遠地站立,
19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
對摩西說:「求你和我們說話,我們必聽;不要上帝和我們說話,恐怕我們死亡。」
20 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
摩西對百姓說:「不要懼怕;因為上帝降臨是要試驗你們,叫你們時常敬畏他,不致犯罪。」
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
於是百姓遠遠地站立;摩西就挨近上帝所在的幽暗之中。
22 Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
耶和華對摩西說:「你要向以色列人這樣說:『你們自己看見我從天上和你們說話了。
23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
你們不可做甚麼神像與我相配,不可為自己做金銀的神像。
24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
你要為我築土壇,在上面以牛羊獻為燔祭和平安祭。凡記下我名的地方,我必到那裏賜福給你。
25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
你若為我築一座石壇,不可用鑿成的石頭,因你在上頭一動家具,就把壇污穢了。
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
你上我的壇,不可用臺階,免得露出你的下體來。』」

< Exodus 20 >