< I Paralipomenon 18 >

1 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
此後,大衛攻打非利士人,把他們治服,從他們手下奪取了迦特和屬迦特的村莊;
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
又攻打摩押,摩押人就歸服大衛,給他進貢。
3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
瑣巴王哈大利謝往幼發拉底河去,要堅定自己的國權,大衛就攻打他,直到哈馬,
4 Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
奪了他的戰車一千,馬兵七千,步兵二萬,將拉戰車的馬砍斷蹄筋,但留下一百輛車的馬。
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
大馬士革的亞蘭人來幫助瑣巴王哈大利謝,大衛就殺了亞蘭人二萬二千。
6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ perrexerat.
於是大衛在大馬士革的亞蘭地設立防營,亞蘭人就歸服他,給他進貢。大衛無論往哪裏去,耶和華都使他得勝。
7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
他奪了哈大利謝臣僕所拿的金盾牌帶到耶路撒冷。
8 Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
大衛又從屬哈大利謝的提巴和均二城中奪取了許多的銅。後來所羅門用此製造銅海、銅柱,和一切的銅器。
9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
哈馬王陀烏聽見大衛殺敗瑣巴王哈大利謝的全軍,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
就打發他兒子哈多蘭去見大衛王,問他的安,為他祝福,因為他殺敗了哈大利謝(原來陀烏與哈大利謝常常爭戰)。哈多蘭帶了金銀銅的各樣器皿來。
11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
大衛王將這些器皿,並從各國奪來的金銀,就是從以東、摩押、亞捫、非利士、亞瑪力人所奪來的,都分別為聖獻給耶和華。
12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
洗魯雅的兒子亞比篩在鹽谷擊殺了以東一萬八千人。
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat.
大衛在以東地設立防營,以東人就都歸服他。大衛無論往哪裏去,耶和華都使他得勝。
14 Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
大衛作以色列眾人的王,又向眾民秉公行義。
15 Porro Ioab filius Sarviæ erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
洗魯雅的兒子約押作元帥;亞希律的兒子約沙法作史官;
16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
亞希突的兒子撒督和亞比亞他的兒子亞希米勒作祭司長;沙威沙作書記;
17 Banaias quoque filius Ioiadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
耶何耶大的兒子比拿雅統轄基利提人和比利提人。大衛的眾子都在王的左右作領袖。

< I Paralipomenon 18 >