< I Paralipomenon 17 >

1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
大衛住在自己宮中,對先知拿單說:「看哪,我住在香柏木的宮中,耶和華的約櫃反在幔子裏。」
2 Et ait Nathan ad David: Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
拿單對大衛說:「你可以照你的心意而行,因為上帝與你同在。」
3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
當夜,上帝的話臨到拿單,說:
4 Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.
「你去告訴我僕人大衛,說耶和華如此說:『你不可建造殿宇給我居住。
5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
自從我領以色列人出埃及,直到今日,我未曾住過殿宇,乃從這會幕到那會幕,從這帳幕到那帳幕。
6 manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus præceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
凡我同以色列人所走的地方,我何曾向以色列的一個士師,就是我吩咐牧養我民的說:你為何不給我建造香柏木的殿宇呢?』
7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel.
現在你要告訴我僕人大衛,說萬軍之耶和華如此說:『我從羊圈中將你召來,叫你不再跟從羊群,立你作我民以色列的君。
8 Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
你無論往哪裏去,我常與你同在,剪除你的一切仇敵;我必使你得大名,好像世上大大有名的人一樣。
9 Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
我必為我民以色列選定一個地方,栽培他們,使他們住自己的地方,不再遷移;凶惡之子也不像從前擾害他們,
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.
並不像我命士師治理我民以色列的時候一樣。我必治服你的一切仇敵,並且我-耶和華應許你,必為你建立家室。
11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius.
你壽數滿足歸你列祖的時候,我必使你的後裔接續你的位,我也必堅定他的國。
12 Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in æternum.
他必為我建造殿宇;我必堅定他的國位直到永遠。
13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
我要作他的父,他要作我的子;並不使我的慈愛離開他,像離開在你以前的掃羅一樣。
14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.
我卻要將他永遠堅立在我家裏和我國裏;他的國位也必堅定,直到永遠。』」
15 Iuxta omnia verba hæc, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
拿單就按這一切話,照這默示告訴大衛。
16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?
於是大衛王進去,坐在耶和華面前,說:「耶和華上帝啊,我是誰,我的家算甚麼,你竟使我到這地步呢?
17 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus.
上帝啊,這在你眼中還看為小,又應許你僕人的家至於久遠。耶和華上帝啊,你看顧我好像看顧高貴的人。
18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
你加於僕人的尊榮,我還有何言可說呢?因為你知道你的僕人。
19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
耶和華啊,你行了這大事,並且顯明出來,是因你僕人的緣故,也是照你的心意。
20 Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
耶和華啊,照我們耳中聽見,沒有可比你的,除你以外再無上帝。
21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Ægypto liberarat?
世上有何民能比你的民以色列呢?你上帝從埃及救贖他們作自己的子民,又在你贖出來的民面前行大而可畏的事,驅逐列邦人,顯出你的大名。
22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in æternum, et tu Domine factus es Deus eius.
你使以色列人作你的子民,直到永遠;你-耶和華也作他們的上帝。
23 Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
耶和華啊,你所應許僕人和僕人家的話,求你堅定,直到永遠,照你所說的而行。
24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo.
願你的名永遠堅立,被尊為大,說:『萬軍之耶和華是以色列的上帝,是治理以色列的上帝。』這樣,你僕人大衛的家必在你面前堅立。
25 Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
我的上帝啊,因你啟示僕人說,我必為你建立家室,所以僕人大膽在你面前祈禱。
26 Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
耶和華啊,惟有你是上帝,你也應許將這福氣賜給僕人。
27 Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum.
現在你喜悅賜福與僕人的家,可以永存在你面前。耶和華啊,你已經賜福,還要賜福到永遠。」

< I Paralipomenon 17 >