< 詩篇 66 >

1 一篇詩歌,交與伶長。 全地都當向上帝歡呼!
In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,
2 歌頌他名的榮耀! 用讚美的言語將他的榮耀發明!
psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
3 當對上帝說:你的作為何等可畏! 因你的大能,仇敵要投降你。
Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
4 全地要敬拜你,歌頌你, 要歌頌你的名。 (細拉)
Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
5 你們來看上帝所行的, 他向世人所做之事是可畏的。
Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 他將海變成乾地,眾民步行過河; 我們在那裏因他歡喜。
Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
7 他用權能治理萬民,直到永遠。 他的眼睛鑒察列邦; 悖逆的人不可自高。 (細拉)
Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 萬民哪,你們當稱頌我們的上帝, 使人得聽讚美他的聲音。
Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,
9 他使我們的性命存活, 也不叫我們的腳搖動。
Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
10 上帝啊,你曾試驗我們, 熬煉我們,如熬煉銀子一樣。
Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 你使我們進入網羅, 把重擔放在我們的身上。
Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:
12 你使人坐車軋我們的頭; 我們經過水火, 你卻使我們到豐富之地。
imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
13 我要用燔祭進你的殿, 向你還我的願,
Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,
14 就是在急難時我嘴唇所發的、 口中所許的。
quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
15 我要把肥牛作燔祭, 將公羊的香祭獻給你, 又把公牛和山羊獻上。 (細拉)
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis.
16 凡敬畏上帝的人,你們都來聽! 我要述說他為我所行的事。
Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
17 我曾用口求告他; 我的舌頭也稱他為高。
Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 我若心裏注重罪孽, 主必不聽。
Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 但上帝實在聽見了; 他側耳聽了我禱告的聲音。
Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
20 上帝是應當稱頌的! 他並沒有推卻我的禱告, 也沒有叫他的慈愛離開我。
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

< 詩篇 66 >