< 詩篇 35 >

1 大衛的詩。 耶和華啊,與我相爭的,求你與他們相爭! 與我相戰的,求你與他們相戰!
Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
2 拿着大小的盾牌, 起來幫助我。
Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
3 抽出槍來,擋住那追趕我的; 求你對我的靈魂說:我是拯救你的。
Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
4 願那尋索我命的,蒙羞受辱! 願那謀害我的,退後羞愧!
Confundantur et revereantur, quærentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
5 願他們像風前的糠, 有耶和華的使者趕逐他們。
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
6 願他們的道路又暗又滑, 有耶和華的使者追趕他們。
Fiat via illorum tenebræ et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
7 因他們無故地為我暗設網羅, 無故地挖坑,要害我的性命。
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
8 願災禍忽然臨到他身上! 願他暗設的網纏住自己! 願他落在其中遭災禍!
Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
9 我的心必靠耶和華快樂, 靠他的救恩高興。
Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
10 我的骨頭都要說: 耶和華啊,誰能像你 救護困苦人脫離那比他強壯的, 救護困苦窮乏人脫離那搶奪他的?
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 凶惡的見證人起來, 盤問我所不知道的事。
Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
12 他們向我以惡報善, 使我的靈魂孤苦。
Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animæ meæ.
13 至於我,當他們有病的時候, 我便穿麻衣,禁食,刻苦己心; 我所求的都歸到自己的懷中。
Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 我這樣行,好像他是我的朋友,我的弟兄; 我屈身悲哀,如同人為母親哀痛。
Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 我在患難中,他們卻歡喜,大家聚集。 我所不認識的那些下流人聚集攻擊我; 他們不住地把我撕裂。
Et adversum me lætati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 他們如同席上好嬉笑的狂妄人向我咬牙。
Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
17 主啊,你看着不理要到幾時呢? 求你救我的靈魂脫離他們的殘害! 救我的生命脫離少壯獅子!
Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 我在大會中要稱謝你, 在眾民中要讚美你。
Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
19 求你不容那無理與我為仇的向我誇耀! 不容那無故恨我的向我擠眼!
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
20 因為他們不說和平話, 倒想出詭詐的言語害地上的安靜人。
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21 他們大大張口攻擊我,說: 阿哈,阿哈,我們的眼已經看見了!
Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
22 耶和華啊,你已經看見了,求你不要閉口! 主啊,求你不要遠離我!
Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
23 我的上帝我的主啊,求你奮興醒起, 判清我的事,伸明我的冤!
Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
24 耶和華-我的上帝啊,求你按你的公義判斷我, 不容他們向我誇耀!
Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 不容他們心裏說:阿哈,遂我們的心願了! 不容他們說:我們已經把他吞了!
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: nec dicant: Devoravimus eum.
26 願那喜歡我遭難的一同抱愧蒙羞! 願那向我妄自尊大的披慚愧,蒙羞辱!
Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 願那喜悅我冤屈得伸的歡呼快樂; 願他們常說:當尊耶和華為大! 耶和華喜悅他的僕人平安。
Exultent et lætentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
28 我的舌頭要終日論說你的公義, 時常讚美你。
Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

< 詩篇 35 >