< 尼希米記 6 >

1 參巴拉、多比雅、阿拉伯人基善和我們其餘的仇敵聽見我已經修完了城牆,其中沒有破裂之處(那時我還沒有安門扇)的,
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis)
2 參巴拉和基善就打發人來見我,說:「請你來,我們在阿挪平原的一個村莊相會。」他們卻想害我。
miserunt Sanaballat, et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in Campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 於是我差遣人去見他們,說:「我現在辦理大工,不能下去。焉能停工下去見你們呢?」
Misi ergo ad eos nuncios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
4 他們這樣四次打發人來見我,我都如此回答他們。
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices: et respondi eis iuxta sermonem priorem.
5 參巴拉第五次打發僕人來見我,手裏拿着未封的信,
Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
6 信上寫着說:「外邦人中有風聲,迦施慕也說,你和猶大人謀反,修造城牆,你要作他們的王;
IN GENTIBUS auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Iudæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
7 你又派先知在耶路撒冷指着你宣講,說在猶大有王。現在這話必傳與王知;所以請你來,與我們彼此商議。」
et prophetas posueris, qui prædicent de te in Ierusalem, dicentes: Rex in Iudæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
8 我就差遣人去見他,說:「你所說的這事,一概沒有,是你心裏捏造的。」
Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.
9 他們都要使我們懼怕,意思說,他們的手必軟弱,以致工作不能成就。上帝啊,求你堅固我的手。
Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas:
10 我到了米希大別的孫子、第來雅的兒子示瑪雅家裏;那時,他閉門不出。他說:「我們不如在上帝的殿裏會面,將殿門關鎖;因為他們要來殺你,就是夜裏來殺你。」
et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
11 我說:「像我這樣的人豈要逃跑呢?像我這樣的人豈能進入殿裏保全生命呢?我不進去!」
Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
12 我看明上帝沒有差遣他,是他自己說這話攻擊我,是多比雅和參巴拉賄買了他。
Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum.
13 賄買他的緣故,是要叫我懼怕,依從他犯罪,他們好傳揚惡言毀謗我。
acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
14 我的上帝啊,多比雅、參巴拉、女先知挪亞底,和其餘的先知要叫我懼怕,求你記念他們所行的這些事。
Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballat, iuxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
15 以祿月二十五日,城牆修完了,共修了五十二天。
Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
16 我們一切仇敵、四圍的外邦人聽見了便懼怕,愁眉不展;因為見這工作完成是出乎我們的上帝。
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17 在那些日子,猶大的貴冑屢次寄信與多比雅,多比雅也來信與他們。
Sed et in diebus illis multæ optimatum Iudæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
18 在猶大有許多人與多比雅結盟;因他是亞拉的兒子,示迦尼的女婿,並且他的兒子約哈難娶了比利迦兒子米書蘭的女兒為妻。
Multi enim erant in Iudæa habentes iuramentum eius, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:
19 他們常在我面前說多比雅的善行,也將我的話傳與他。多比雅又常寄信來,要叫我懼怕。
sed et laudabant eum coram me, et verba mea nunciabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.

< 尼希米記 6 >