< 約書亞記 1 >

1 耶和華的僕人摩西死了以後,耶和華曉諭摩西的幫手,嫩的兒子約書亞,說:
Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
2 「我的僕人摩西死了。現在你要起來,和眾百姓過這約旦河,往我所要賜給以色列人的地去。
Moyses servus meus mortuus est: surge. et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel.
3 凡你們腳掌所踏之地,我都照着我所應許摩西的話賜給你們了。
Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
4 從曠野和這黎巴嫩,直到幼發拉底大河,赫人的全地,又到大海日落之處,都要作你們的境界。
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
5 你平生的日子,必無一人能在你面前站立得住。我怎樣與摩西同在,也必照樣與你同在;我必不撇下你,也不丟棄你。
Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
6 你當剛強壯膽!因為你必使這百姓承受那地為業,就是我向他們列祖起誓應許賜給他們的地。
Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
7 只要剛強,大大壯膽,謹守遵行我僕人摩西所吩咐你的一切律法,不可偏離左右,使你無論往哪裏去,都可以順利。
Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
8 這律法書不可離開你的口,總要晝夜思想,好使你謹守遵行這書上所寫的一切話。如此,你的道路就可以亨通,凡事順利。
Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
9 我豈沒有吩咐你嗎?你當剛強壯膽!不要懼怕,也不要驚惶;因為你無論往哪裏去,耶和華-你的上帝必與你同在。」
Ecce præcipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
10 於是,約書亞吩咐百姓的官長說:
Præcepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
11 「你們要走遍營中,吩咐百姓說:『當預備食物;因為三日之內你們要過這約旦河,進去得耶和華-你們上帝賜你們為業之地。』」
Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
12 約書亞對呂便人、迦得人,和瑪拿西半支派的人說:
Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse ait:
13 「你們要追念耶和華的僕人摩西所吩咐你們的話說:『耶和華-你們的上帝使你們得享平安,也必將這地賜給你們。』
Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram.
14 你們的妻子、孩子,和牲畜都可以留在約旦河東、摩西所給你們的地;但你們中間一切大能的勇士都要帶着兵器在你們的弟兄前面過去,幫助他們,
Uxores vestræ, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
15 等到耶和華使你們的弟兄像你們一樣得享平安,並且得着耶和華-你們上帝所賜他們為業之地,那時才可以回你們所得之地,承受為業,就是耶和華的僕人摩西在約旦河東、向日出之地所給你們的。」
donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
16 他們回答約書亞說:「你所吩咐我們行的,我們都必行;你所差遣我們去的,我們都必去。
Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
17 我們從前在一切事上怎樣聽從摩西,現在也必照樣聽從你;惟願耶和華-你的上帝與你同在,像與摩西同在一樣。
Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
18 無論甚麼人違背你的命令,不聽從你所吩咐他的一切話,就必治死他。你只要剛強壯膽!」
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. tu tantum confortare, et viriliter age.

< 約書亞記 1 >