< 申命記 34 >

1 摩西從摩押平原登尼波山,上了那與耶利哥相對的毗斯迦山頂。耶和華把基列全地直到但,
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan,
2 拿弗他利全地,以法蓮、瑪拿西的地,猶大全地直到西海,
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Iuda usque ad mare novissimum,
3 南地和棕樹城耶利哥的平原,直到瑣珥,都指給他看。
et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
4 耶和華對他說:「這就是我向亞伯拉罕、以撒、雅各起誓應許之地,說:『我必將這地賜給你的後裔。』現在我使你眼睛看見了,你卻不得過到那裏去。」
Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
5 於是,耶和華的僕人摩西死在摩押地,正如耶和華所說的。
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino:
6 耶和華將他埋葬在摩押地、伯‧毗珥對面的谷中,只是到今日沒有人知道他的墳墓。
et sepelivit eum in valle Terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in præsentem diem.
7 摩西死的時候年一百二十歲;眼目沒有昏花,精神沒有衰敗。
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt.
8 以色列人在摩押平原為摩西哀哭了三十日,為摩西居喪哀哭的日子就滿了。
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 嫩的兒子約書亞;因為摩西曾按手在他頭上,就被智慧的靈充滿,以色列人便聽從他,照着耶和華吩咐摩西的行了。
Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
10 以後以色列中再沒有興起先知像摩西的。他是耶和華面對面所認識的。
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11 耶和華打發他在埃及地向法老和他的一切臣僕,並他的全地,行各樣神蹟奇事,
in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius,
12 又在以色列眾人眼前顯大能的手,行一切大而可畏的事。
et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israel.

< 申命記 34 >