< 出埃及記 30 >

1 「你要用皂莢木做一座燒香的壇。
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
2 這壇要四方的,長一肘,寬一肘,高二肘;壇的四角要與壇接連一塊。
habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
3 要用精金把壇的上面與壇的四圍,並壇的四角,包裹;又要在壇的四圍鑲上金牙邊。
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
4 要做兩個金環安在牙子邊以下,在壇的兩旁,兩根橫撐上,作為穿槓的用處,以便抬壇。
et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 要用皂莢木做槓,用金包裹。
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
6 要把壇放在法櫃前的幔子外,對着法櫃上的施恩座,就是我要與你相會的地方。
Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
7 亞倫在壇上要燒馨香料做的香;每早晨他收拾燈的時候,要燒這香。
Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
8 黃昏點燈的時候,他要在耶和華面前燒這香,作為世世代代常燒的香。
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 在這壇上不可奉上異樣的香,不可獻燔祭、素祭,也不可澆上奠祭。
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
10 亞倫一年一次要在壇的角上行贖罪之禮。他一年一次要用贖罪祭牲的血在壇上行贖罪之禮,作為世世代代的定例。這壇在耶和華面前為至聖。」
Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
11 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 「你要按以色列人被數的,計算總數,你數的時候,他們各人要為自己的生命把贖價奉給耶和華,免得數的時候在他們中間有災殃。
Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 凡過去歸那些被數之人的,每人要按聖所的平,拿銀子半舍客勒;這半舍客勒是奉給耶和華的禮物(一舍客勒是二十季拉)。
Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino.
14 凡過去歸那些被數的人,從二十歲以外的,要將這禮物奉給耶和華。
Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
15 他們為贖生命將禮物奉給耶和華,富足的不可多出,貧窮的也不可少出,各人要出半舍客勒。
Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16 你要從以色列人收這贖罪銀,作為會幕的使用,可以在耶和華面前為以色列人作紀念,贖生命。」
Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
17 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 「你要用銅做洗濯盆和盆座,以便洗濯。要將盆放在會幕和壇的中間,在盆裏盛水。
Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19 亞倫和他的兒子要在這盆裏洗手洗腳。
lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,
20 他們進會幕,或是就近壇前供職給耶和華獻火祭的時候,必用水洗濯,免得死亡。
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
21 他們洗手洗腳就免得死亡。這要作亞倫和他後裔世世代代永遠的定例。」
ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
22 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen,
23 「你要取上品的香料,就是流質的沒藥五百舍客勒,香肉桂一半,就是二百五十舍客勒,菖蒲二百五十舍客勒,
dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24 桂皮五百舍客勒,都按着聖所的平,又取橄欖油一欣,
casiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
25 按做香之法調和做成聖膏油。
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 要用這膏油抹會幕和法櫃,
et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27 桌子與桌子的一切器具,燈臺和燈臺的器具,並香壇、
mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
28 燔祭壇,和壇的一切器具,洗濯盆和盆座。
et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
29 要使這些物成為聖,好成為至聖;凡挨着的都成為聖。
Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 要膏亞倫和他的兒子,使他們成為聖,可以給我供祭司的職分。
Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 你要對以色列人說:『這油,我要世世代代以為聖膏油。
Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 不可倒在別人的身上,也不可按這調和之法做與此相似的。這膏油是聖的,你們也要以為聖。
Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33 凡調和與此相似的,或將這膏膏在別人身上的,這人要從民中剪除。』」
Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo.
34 耶和華吩咐摩西說:「你要取馨香的香料,就是拿他弗、施喜列、喜利比拿;這馨香的香料和淨乳香各樣要一般大的分量。
Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, æqualis ponderis erunt omnia:
35 你要用這些加上鹽,按做香之法做成清淨聖潔的香。
faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
36 這香要取點搗得極細,放在會幕內、法櫃前,我要在那裏與你相會。你們要以這香為至聖。
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 你們不可按這調和之法為自己做香;要以這香為聖,歸耶和華。
Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
38 凡做香和這香一樣,為要聞香味的,這人要從民中剪除。」
Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

< 出埃及記 30 >