< 申命記 10 >

1 「那時,耶和華吩咐我說:『你要鑿出兩塊石版,和先前的一樣,上山到我這裏來,又要做一木櫃。
In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,
2 你先前摔碎的那版,其上的字我要寫在這版上;你要將這版放在櫃中。』
et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his, qui ante confregisti, ponesque eas in arca.
3 於是我用皂莢木做了一櫃,又鑿出兩塊石版,和先前的一樣,手裏拿這兩塊版上山去了。
Feci igitur arcam de lignis settim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
4 耶和華將那大會之日、在山上從火中所傳與你們的十條誡,照先前所寫的,寫在這版上,將版交給我了。
Scripsitque in tabulis iuxta id, quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.
5 我轉身下山,將這版放在我所做的櫃中,現今還在那裏,正如耶和華所吩咐我的。」 (
Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.
6 以色列人從比羅比尼‧亞干起行,到了摩西拉。亞倫死在那裏,就葬在那裏。他兒子以利亞撒接續他供祭司的職分。
Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Iacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo, sacerdotio functus est Eleazar filius eius.
7 他們從那裏起行,到了谷歌大,又從谷歌大到了有溪水之地的約巴他。
Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Ietebatha, in Terra aquarum atque torrentium.
8 那時,耶和華將利未支派分別出來,抬耶和華的約櫃,又侍立在耶和華面前事奉他,奉他的名祝福,直到今日。
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
9 所以利未人在他弟兄中無分無業,耶和華是他的產業,正如耶和華-你上帝所應許他的。)
Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
10 「我又像從前在山上住了四十晝夜。那次耶和華也應允我,不忍將你滅絕。
Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
11 耶和華吩咐我說:『你起來引導這百姓,使他們進去得我向他們列祖起誓應許所賜之地。』」
Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat Terram, quam iuravi patribus eorum ut traderem eis.
12 「以色列啊,現在耶和華-你上帝向你所要的是甚麼呢?只要你敬畏耶和華-你的上帝,遵行他的道,愛他,盡心盡性事奉他,
Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
13 遵守他的誡命律例,就是我今日所吩咐你的,為要叫你得福。
custodiasque mandata Domini, et ceremonias eius, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi?
14 看哪,天和天上的天,地和地上所有的,都屬耶和華-你的上帝。
En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra et omnia, quæ in ea sunt:
15 耶和華但喜悅你的列祖,愛他們,從萬民中揀選他們的後裔,就是你們,像今日一樣。
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis Gentibus, sicut hodie comprobatur.
16 所以你們要將心裏的污穢除掉,不可再硬着頸項。
Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
17 因為耶和華-你們的上帝-他是萬神之神,萬主之主,至大的上帝,大有能力,大而可畏,不以貌取人,也不受賄賂。
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
18 他為孤兒寡婦伸冤,又憐愛寄居的,賜給他衣食。
Facit iudicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
19 所以你們要憐愛寄居的,因為你們在埃及地也作過寄居的。
et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in Terra Ægypti.
20 你要敬畏耶和華-你的上帝,事奉他,專靠他,也要指着他的名起誓。
Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, iurabisque in nomine illius.
21 他是你所讚美的,是你的上帝,為你做了那大而可畏的事,是你親眼所看見的。
Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
22 你的列祖七十人下埃及;現在耶和華-你的上帝使你如同天上的星那樣多。」
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum: et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

< 申命記 10 >