< 提多书 3 >

1 你要提醒众人,叫他们顺服作官的、掌权的,遵他的命,预备行各样的善事。
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2 不要毁谤,不要争竞,总要和平,向众人大显温柔。
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 我们从前也是无知、悖逆、受迷惑、服事各样私欲,和宴乐,常存恶毒嫉妒的心,是可恨的,又是彼此相恨。
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 但到了 神—我们救主的恩慈和他向人所施的慈爱显明的时候,
Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei:
5 他便救了我们;并不是因我们自己所行的义,乃是照他的怜悯,借着重生的洗和圣灵的更新。
non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti,
6 圣灵就是 神借着耶稣基督—我们救主厚厚浇灌在我们身上的,
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum:
7 好叫我们因他的恩得称为义,可以凭着永生的盼望成为后嗣。 (aiōnios g166)
ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae. (aiōnios g166)
8 这话是可信的。我也愿你把这些事切切实实地讲明,使那些已信 神的人留心做正经事业。这都是美事,并且与人有益。
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.
9 要远避无知的辩论和家谱的空谈,以及纷争,并因律法而起的争竞,因为这都是虚妄无益的。
Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae.
10 分门结党的人,警戒过一两次,就要弃绝他。
Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita:
11 因为知道这等人已经背道,犯了罪,自己明知不是,还是去做。
sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.
12 我打发亚提马或是推基古到你那里去的时候,你要赶紧往尼哥坡里去见我,因为我已经定意在那里过冬。
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 你要赶紧给律师西纳和亚波罗送行,叫他们没有缺乏。
Zenam legisperitum, et Apollo solicite praemitte, ut nihil illis desit.
14 并且我们的人要学习正经事业,预备所需用的,免得不结果子。
Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15 同我在一处的人都问你安。请代问那些因有信心爱我们的人安。愿恩惠常与你们众人同在!
Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

< 提多书 3 >