< 罗马书 9 >

1 我在基督里说真话,并不谎言,有我良心被圣灵感动,给我作见证:
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
2 我是大有忧愁,心里时常伤痛;
quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
3 为我弟兄,我骨肉之亲,就是自己被咒诅,与基督分离,我也愿意。
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
4 他们是以色列人;那儿子的名分、荣耀、诸约、律法、礼仪、应许都是他们的。
qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
5 列祖就是他们的祖宗;按肉体说,基督也是从他们出来的。他是在万有之上,永远可称颂的 神。阿们! (aiōn g165)
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (aiōn g165)
6 这不是说 神的话落了空。因为从以色列生的不都是以色列人,
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:
7 也不因为是亚伯拉罕的后裔就都作他的儿女;惟独“从以撒生的才要称为你的后裔。”
neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
8 这就是说,肉身所生的儿女不是 神的儿女,惟独那应许的儿女才算是后裔。
id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
9 因为所应许的话是这样说:“到明年这时候我要来,撒拉必生一个儿子。”
Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
10 不但如此,还有利百加,既从一个人,就是从我们的祖宗以撒怀了孕,(
Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11 双子还没有生下来,善恶还没有做出来,只因要显明 神拣选人的旨意,不在乎人的行为,乃在乎召人的主。)
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
12 神就对利百加说:“将来,大的要服事小的。”
non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
13 正如经上所记:雅各是我所爱的;以扫是我所恶的。
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 这样,我们可说什么呢?难道 神有什么不公平吗?断乎没有!
Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
15 因他对摩西说: 我要怜悯谁就怜悯谁, 要恩待谁就恩待谁。
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16 据此看来,这不在乎那定意的,也不在乎那奔跑的,只在乎发怜悯的 神。
Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17 因为经上有话向法老说:“我将你兴起来,特要在你身上彰显我的权能,并要使我的名传遍天下。”
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
18 如此看来, 神要怜悯谁就怜悯谁,要叫谁刚硬就叫谁刚硬。
Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
19 这样,你必对我说:“他为什么还指责人呢?有谁抗拒他的旨意呢?”
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
20 你这个人哪,你是谁,竟敢向 神强嘴呢?受造之物岂能对造他的说:“你为什么这样造我呢?”
O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
21 窑匠难道没有权柄从一团泥里拿一块做成贵重的器皿,又拿一块做成卑贱的器皿吗?
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
22 倘若 神要显明他的忿怒,彰显他的权能,就多多忍耐宽容那可怒、预备遭毁灭的器皿,
Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
23 又要将他丰盛的荣耀彰显在那蒙怜悯、早预备得荣耀的器皿上。
ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
24 这器皿就是我们被 神所召的,不但是从犹太人中,也是从外邦人中。这有什么不可呢?
Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
25 就像 神在何西阿书上说: 那本来不是我子民的, 我要称为“我的子民”; 本来不是蒙爱的, 我要称为“蒙爱的”。
sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
26 从前在什么地方对他们说: 你们不是我的子民, 将来就在那里称他们为“永生 神的儿子”。
Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27 以赛亚指着以色列人喊着说:“以色列人虽多如海沙,得救的不过是剩下的余数;
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
28 因为主要在世上施行他的话,叫他的话都成全,速速地完结。”
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
29 又如以赛亚先前说过: 若不是万军之主给我们存留余种, 我们早已像所多玛、蛾摩拉的样子了。
et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
30 这样,我们可说什么呢?那本来不追求义的外邦人反得了义,就是因信而得的义。
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
31 但以色列人追求律法的义,反得不着律法的义。
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
32 这是什么缘故呢?是因为他们不凭着信心求,只凭着行为求;他们正跌在那绊脚石上。
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
33 就如经上所记: 我在锡安放一块绊脚的石头,跌人的磐石; 信靠他的人必不至于羞愧。
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.

< 罗马书 9 >