< 马可福音 9 >

1 耶稣又对他们说:“我实在告诉你们,站在这里的,有人在没尝死味以前,必要看见 神的国大有能力临到。”
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
2 过了六天,耶稣带着彼得、雅各、约翰暗暗地上了高山,就在他们面前变了形象,
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
3 衣服放光,极其洁白,地上漂布的,没有一个能漂得那样白。
Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
4 忽然,有以利亚同摩西向他们显现,并且和耶稣说话。
Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.
5 彼得对耶稣说:“拉比,我们在这里真好!可以搭三座棚,一座为你,一座为摩西,一座为以利亚。”
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
6 彼得不知道说什么才好,因为他们甚是惧怕。
Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
7 有一朵云彩来遮盖他们;也有声音从云彩里出来,说:“这是我的爱子,你们要听他。”
Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
8 门徒忽然周围一看,不再见一人,只见耶稣同他们在那里。
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
9 下山的时候,耶稣嘱咐他们说:“人子还没有从死里复活,你们不要将所看见的告诉人。”
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 门徒将这话存记在心,彼此议论“从死里复活”是什么意思。
Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
11 他们就问耶稣说:“文士为什么说以利亚必须先来?”
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
12 耶稣说:“以利亚固然先来复兴万事;经上不是指着人子说,他要受许多的苦被人轻慢呢?
Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
13 我告诉你们,以利亚已经来了,他们也任意待他,正如经上所指着他的话。”
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
14 耶稣到了门徒那里,看见有许多人围着他们,又有文士和他们辩论。
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
15 众人一见耶稣,都甚希奇,就跑上去问他的安。
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
16 耶稣问他们说:“你们和他们辩论的是什么?”
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
17 众人中间有一个人回答说:“夫子,我带了我的儿子到你这里来,他被哑巴鬼附着。
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
18 无论在哪里,鬼捉弄他,把他摔倒,他就口中流沫,咬牙切齿,身体枯干。我请过你的门徒把鬼赶出去,他们却是不能。”
qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
19 耶稣说:“嗳!不信的世代啊,我在你们这里要到几时呢?我忍耐你们要到几时呢?把他带到我这里来吧。”
Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
20 他们就带了他来。他一见耶稣,鬼便叫他重重地抽风,倒在地上,翻来覆去,口中流沫。
Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
21 耶稣问他父亲说:“他得这病有多少日子呢?”回答说:“从小的时候。
Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
22 鬼屡次把他扔在火里、水里,要灭他。你若能做什么,求你怜悯我们,帮助我们。”
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
23 耶稣对他说:“你若能信,在信的人,凡事都能。”
Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
24 孩子的父亲立时喊着说:“我信!但我信不足,求主帮助。”
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
25 耶稣看见众人都跑上来,就斥责那污鬼,说:“你这聋哑的鬼,我吩咐你从他里头出来,再不要进去!”
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
26 那鬼喊叫,使孩子大大地抽了一阵风,就出来了。孩子好像死了一般,以致众人多半说:“他是死了。”
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
27 但耶稣拉着他的手,扶他起来,他就站起来了。
Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
28 耶稣进了屋子,门徒就暗暗地问他说:“我们为什么不能赶出他去呢?”
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
29 耶稣说:“非用祷告,这一类的鬼总不能出来。”
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
30 他们离开那地方,经过加利利;耶稣不愿意人知道。
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
31 于是教训门徒,说:“人子将要被交在人手里,他们要杀害他;被杀以后,过三天他要复活。”
Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
32 门徒却不明白这话,又不敢问他。
At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
33 他们来到迦百农。耶稣在屋里问门徒说:“你们在路上议论的是什么?”
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
34 门徒不作声,因为他们在路上彼此争论谁为大。
At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
35 耶稣坐下,叫十二个门徒来,说:“若有人愿意作首先的,他必作众人末后的,作众人的用人。”
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
36 于是领过一个小孩子来,叫他站在门徒中间,又抱起他来,对他们说:
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
37 “凡为我名接待一个像这小孩子的,就是接待我;凡接待我的,不是接待我,乃是接待那差我来的。”
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
38 约翰对耶稣说:“夫子,我们看见一个人奉你的名赶鬼,我们就禁止他,因为他不跟从我们。”
Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
39 耶稣说:“不要禁止他;因为没有人奉我名行异能,反倒轻易毁谤我。
Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
40 不敌挡我们的,就是帮助我们的。
qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
41 凡因你们是属基督,给你们一杯水喝的,我实在告诉你们,他不能不得赏赐。”
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
42 “凡使这信我的一个小子跌倒的,倒不如把大磨石拴在这人的颈项上,扔在海里。
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
43 倘若你一只手叫你跌倒,就把它砍下来; 你缺了肢体进入永生,强如有两只手落到地狱,入那不灭的火里去。 (Geenna g1067)
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, (Geenna g1067)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
45 倘若你一只脚叫你跌倒,就把它砍下来; 你瘸腿进入永生,强如有两只脚被丢在地狱里。 (Geenna g1067)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, (Geenna g1067)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
47 倘若你一只眼叫你跌倒,就去掉它;你只有一只眼进入 神的国,强如有两只眼被丢在地狱里。 (Geenna g1067)
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, (Geenna g1067)
48 在那里,虫是不死的,火是不灭的。
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
49 因为必用火当盐腌各人。
Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
50 盐本是好的,若失了味,可用什么叫它再咸呢?你们里头应当有盐,彼此和睦。”
Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

< 马可福音 9 >