< 利未记 16 >

1 亚伦的两个儿子近到耶和华面前死了。死了之后,耶和华晓谕摩西说:
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
2 “要告诉你哥哥亚伦,不可随时进圣所的幔子内、到柜上的施恩座前,免得他死亡,因为我要从云中显现在施恩座上。
et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
3 亚伦进圣所,要带一只公牛犊为赎罪祭,一只公绵羊为燔祭。
nisi hæc ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
4 要穿上细麻布圣内袍,把细麻布裤子穿在身上,腰束细麻布带子,头戴细麻布冠冕;这都是圣服。他要用水洗身,然后穿戴。
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 要从以色列会众取两只公山羊为赎罪祭,一只公绵羊为燔祭。
Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6 “亚伦要把赎罪祭的公牛奉上,为自己和本家赎罪;
Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7 也要把两只公山羊安置在会幕门口、耶和华面前,
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
8 为那两只羊拈阄,一阄归与耶和华,一阄归与阿撒泻勒。
mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
9 亚伦要把那拈阄归与耶和华的羊献为赎罪祭,
cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
10 但那拈阄归与阿撒泻勒的羊要活着安置在耶和华面前,用以赎罪,打发人送到旷野去,归与阿撒泻勒。
cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11 “亚伦要把赎罪祭的公牛牵来宰了,为自己和本家赎罪;
His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
12 拿香炉,从耶和华面前的坛上盛满火炭,又拿一捧捣细的香料,都带入幔子内,
assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
13 在耶和华面前,把香放在火上,使香的烟云遮掩法柜上的施恩座,免得他死亡;
ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur.
14 也要取些公牛的血,用指头弹在施恩座的东面,又在施恩座的前面弹血七次。
Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15 “随后他要宰那为百姓作赎罪祭的公山羊,把羊的血带入幔子内,弹在施恩座的上面和前面,好像弹公牛的血一样。
Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16 他因以色列人诸般的污秽、过犯,就是他们一切的罪愆,当这样在圣所行赎罪之礼,并因会幕在他们污秽之中,也要照样而行。
et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
17 他进圣所赎罪的时候,会幕里不可有人,直等到他为自己和本家并以色列全会众赎了罪出来。
Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo cœtu Israel donec egrediatur.
18 他出来,要到耶和华面前的坛那里,在坛上行赎罪之礼,又要取些公牛的血和公山羊的血,抹在坛上四角的周围;
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:
19 也要用指头把血弹在坛上七次,洁净了坛,从坛上除掉以色列人诸般的污秽,使坛成圣。”
aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 “亚伦为圣所和会幕并坛献完了赎罪祭,就要把那只活着的公山羊奉上。
Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
21 两手按在羊头上,承认以色列人诸般的罪孽过犯,就是他们一切的罪愆,把这罪都归在羊的头上,借着所派之人的手,送到旷野去。
et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
22 要把这羊放在旷野,这羊要担当他们一切的罪孽,带到无人之地。
Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
23 “亚伦要进会幕,把他进圣所时所穿的细麻布衣服脱下,放在那里,
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
24 又要在圣处用水洗身,穿上衣服,出来,把自己的燔祭和百姓的燔祭献上,为自己和百姓赎罪。
lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
25 赎罪祭牲的脂油要在坛上焚烧。
et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
26 那放羊归与阿撒泻勒的人要洗衣服,用水洗身,然后进营。
ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
27 作赎罪祭的公牛和公山羊的血既带入圣所赎罪,这牛羊就要搬到营外,将皮、肉、粪用火焚烧。
Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:
28 焚烧的人要洗衣服,用水洗身,然后进营。”
et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
29 “每逢七月初十日,你们要刻苦己心,无论是本地人,是寄居在你们中间的外人,什么工都不可做;这要作你们永远的定例。
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
30 因在这日要为你们赎罪,使你们洁净。你们要在耶和华面前得以洁净,脱尽一切的罪愆。
In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
31 这日你们要守为圣安息日,要刻苦己心;这为永远的定例。
sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
32 那受膏、接续他父亲承接圣职的祭司要穿上细麻布的圣衣,行赎罪之礼。
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
33 他要在至圣所和会幕与坛行赎罪之礼,并要为众祭司和会众的百姓赎罪。
et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
34 这要作你们永远的定例—就是因以色列人一切的罪,要一年一次为他们赎罪。” 于是,亚伦照耶和华所吩咐摩西的行了。
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.

< 利未记 16 >