< 哥林多前书 9 >

1 我不是自由的吗?我不是使徒吗?我不是见过我们的主耶稣吗?你们不是我在主里面所做之工吗?
Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
2 假若在别人,我不是使徒,在你们,我总是使徒,因为你们在主里正是我作使徒的印证。
Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 我对那盘问我的人就是这样分诉:
Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est:
4 难道我们没有权柄靠福音吃喝吗?
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
5 难道我们没有权柄娶信主的姊妹为妻,带着一同往来,仿佛其余的使徒和主的弟兄并矶法一样吗?
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
6 独有我与巴拿巴没有权柄不做工吗?
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
7 有谁当兵自备粮饷呢?有谁栽葡萄园不吃园里的果子呢?有谁牧养牛羊不吃牛羊的奶呢?
Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
8 我说这话,岂是照人的意见;律法不也是这样说吗?
Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
9 就如摩西的律法记着说:“牛在场上踹谷的时候,不可笼住它的嘴。”难道 神所挂念的是牛吗?
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
10 不全是为我们说的吗?分明是为我们说的。因为耕种的当存着指望去耕种;打场的也当存得粮的指望去打场。
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
11 我们若把属灵的种子撒在你们中间,就是从你们收割奉养肉身之物,这还算大事吗?
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
12 若别人在你们身上有这权柄,何况我们呢? 然而,我们没有用过这权柄,倒凡事忍受,免得基督的福音被阻隔。
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
13 你们岂不知为圣事劳碌的就吃殿中的物吗?伺候祭坛的就分领坛上的物吗?
Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
14 主也是这样命定,叫传福音的靠着福音养生。
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
15 但这权柄我全没有用过。我写这话,并非要你们这样待我,因为我宁可死也不叫人使我所夸的落了空。
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
16 我传福音原没有可夸的,因为我是不得已的。若不传福音,我便有祸了。
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.
17 我若甘心做这事,就有赏赐;若不甘心,责任却已经托付我了。
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18 既是这样,我的赏赐是什么呢?就是我传福音的时候叫人不花钱得福音,免得用尽我传福音的权柄。
Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19 我虽是自由的,无人辖管;然而我甘心作了众人的仆人,为要多得人。
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20 向犹太人,我就作犹太人,为要得犹太人;向律法以下的人,我虽不在律法以下,还是作律法以下的人,为要得律法以下的人。
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:
21 向没有律法的人,我就作没有律法的人,为要得没有律法的人;其实我在 神面前,不是没有律法;在基督面前,正在律法之下。
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22 向软弱的人,我就作软弱的人,为要得软弱的人。向什么样的人,我就作什么样的人。无论如何,总要救些人。
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23 凡我所行的,都是为福音的缘故,为要与人同得这福音的好处。
Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
24 岂不知在场上赛跑的都跑,但得奖赏的只有一人?你们也当这样跑,好叫你们得着奖赏。
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
25 凡较力争胜的,诸事都有节制,他们不过是要得能坏的冠冕;我们却是要得不能坏的冠冕。
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
26 所以,我奔跑不像无定向的;我斗拳不像打空气的。
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:
27 我是攻克己身,叫身服我,恐怕我传福音给别人,自己反被弃绝了。
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

< 哥林多前书 9 >