Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Psalms Chapter 144 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Psalms/144 1) Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. 2) Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me. 3) Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? 4) Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt. 5) Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. 6) Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos: 7) Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum. 8) Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. 9) Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi. 10) Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno: 11) eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis: 12) Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi. 13) Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis: 14) boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum. 15) Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!