< Romanos 12 >

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (aiōn g165)
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (aiōn g165)
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhærentes bono:
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes:
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
Solicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

< Romanos 12 >