< Romanos 11 >

1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin:
2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel?
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
Quid ergo? quod quærebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus ut illos æmulentur.
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ Gentium: quanto magis plenitudo eorum?
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam, inserentur suæ olivæ?
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc: (ut non sitis vobis ipsis sapientes) quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret,
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob.
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres.
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
Sine pœnitentia enim sunt dona, et vocatio Dei.
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur (eleēsē g1653)
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur. (eleēsē g1653)
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viæ eius!
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen (aiōn g165)
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. (aiōn g165)

< Romanos 11 >