< Philemonem 1 >

1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro,
2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
et Appiæ sorori charissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu.
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis,
12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere (aiōnios g166)
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (aiōnios g166)
16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
ita frater. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Christo.
21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu,
24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei.
25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

< Philemonem 1 >