< Hebræos 1 >

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:
2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula (aiōn g165)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula: (aiōn g165)
3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis:
4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.
5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium?
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.
7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui (aiōn g165)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (aiōn g165)
9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.
10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:
12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?

< Hebræos 1 >