< Psalmorum 105 >

1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.
여호와께 감사하며 그 이름을 불러 아뢰며 그 행사를 만민 중에 알게 할지어다
2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
그에게 노래하며 그를 찬양하며 그의 모든 기사를 말할지어다
3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
그 성호를 자랑하라 무릇 여호와를 구하는 자는 마음이 즐거울지로다
4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.
여호와와 그 능력을 구할지어다 그 얼굴을 항상 구할지어다
5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:
그 종 아브라함의 후손 곧 택하신 야곱의 자손 너희는 그의 행하신 기사와 그 이적과 그 입의 판단을 기억할지어다
6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.
(5절과 같음)
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
그는 여호와 우리 하나님이시라 그의 판단이 온 땅에 있도다
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:
그는 그 언약 곧 천대에 명하신 말씀을 영원히 기억하셨으니
9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:
이것은 아브라함에게 하신 언약이며 이삭에게 하신 맹세며
10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
야곱에게 세우신 율례 곧 이스라엘에게 하신 영영한 언약이라
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
이르시기를 내가 가나안 땅을 네게 주어 너희 기업의 지경이 되게 하리라 하셨도다
12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
때에 저희 인수가 적어 매우 영성하며 그 땅에 객이 되어
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
이 족속에게서 저 족속에게로, 이 나라에서 다른 민족에게로 유리하였도다
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
사람이 그들을 해하기를 용납지 아니하시고 그들의 연고로 열왕을 꾸짖어
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
이르시기를 나의 기름 부은 자를 만지지 말며 나의 선지자를 상하지 말라 하셨도다
16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
그가 또 기근을 불러 그 땅에 임하게 하여 그 의뢰하는 양식을 다 끊으셨도다
17 Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Joseph.
한 사람을 앞서 보내셨음이여 요셉이 종으로 팔렸도다
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:
그 발이 착고에 상하며 그 몸이 쇠사슬에 매였으니
19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
곧 여호와의 말씀이 응할 때까지라 그 말씀이 저를 단련하였도다
20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
왕이 사람을 보내어 저를 방석함이여 열방의 통치자가 저로 자유케 하였도다
21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ:
저로 그 집의 주관자를 삼아 그 모든 소유를 관리케 하고
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
임의로 백관을 제어하며 지혜로 장로들을 교훈하게 하였도다
23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
이에 이스라엘이 애굽에 들어감이여 야곱이 함 땅에 객이 되었도다
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
여호와께서 그 백성을 크게 번성케 하사 그들의 대적보다 강하게 하셨으며
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
또 저희 마음을 변하여 그 백성을 미워하게 하시며 그 종들에게 교활히 행하게 하셨도다
26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.
또 그 종 모세와 그 택하신 아론을 보내시니
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
저희가 그 백성 중에 여호와의 표징을 보이고 함 땅에서 기사를 행하였도다
28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
여호와께서 흑암을 보내사 어둡게 하시니 그 말씀을 어기지 아니하였도다
29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
저희 물을 변하여 피가 되게 하사 저희 물고기를 죽이셨도다
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
그 땅에 개구리가 번성하여 왕의 궁실에도 있었도다
31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
여호와께서 말씀 하신즉 파리떼가 오며 저희 사경에 이가 생겼도다
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
비 대신 우박을 내리시며 저희 땅에 화염을 내리셨도다
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
저희 포도나무와 무화과나무를 치시며 저희 사경의 나무를 찍으셨도다
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:
여호와께서 말씀하신즉 황충과 무수한 메뚜기가 이르러
35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
저희 땅에 모든 채소를 먹으며 그 밭에 열매를 먹었도다
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
여호와께서 또 저희 땅의 모든 장자를 치시니 곧 저희 모든 기력의 시작이로다
37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
그들을 인도하여 은금을 가지고 나오게 하시니 그 지파 중에 약한 자가 하나도 없었도다
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
그들의 떠날 때에 애굽이 기뻐하였으니 저희가 그들을 두려워함이로다
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
여호와께서 구름을 펴사 덮개를 삼으시고 밤에 불로 밝히셨으며
40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
그들이 구한즉 메추라기로 오게 하시며 또 하늘 양식으로 그들을 만족케 하셨도다
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina.
반석을 가르신즉 물이 흘러나서 마른 땅에 강 같이 흘렀으니
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
이는 그 거룩한 말씀과 그 종 아브라함을 기억하셨음이로다
43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
그 백성으로 즐거이 나오게 하시며 그 택한 자로 노래하며 나오게 하시고
44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
열방의 땅을 저희에게 주시며 민족들의 수고한 것을 소유로 취하게 하셨으니
45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
이는 저희로 그 율례를 지키며 그 법을 좇게 하려 하심이로다 할렐루야!

< Psalmorum 105 >