< Job 33 >

1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
그런즉 욥이여 내 말을 들으며 나의 모든 말에 귀를 기울이기를 원하노라
2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
내가 입을 여니 내 혀가 입에서 동하는구나
3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
내 말이 내 마음의 정직함을 나타내고 내 입술이 아는 바를 진실히 말하리라
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
하나님의 신이 나를 지으셨고 전능자의 기운이 나를 살리시느니라
5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
네가 할 수 있거든 일어서서 내게 대답하고 내 앞에 진술하라
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
나와 네가 하나님 앞에서 일반이니 나도 흙으로 지으심을 입었은즉
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
내 위엄으로는 너를 두렵게 하지 못하고 내 권세로는 너를 누르지 못하느니라
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
네가 실로 나의 듣는데 말하였고 나는 네 말소리를 들었느니라 이르기를
9 Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
나는 깨끗하여 죄가 없고 허물이 없으며 불의도 없거늘
10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
하나님이 나를 칠 틈을 찾으시며 나를 대적으로 여기사
11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
내 발을 착고에 채우시고 나의 모든 길을 감시하신다 하였느니라
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
내가 네게 대답하리라 이 말에 네가 의롭지 못하니 하나님은 사람보다 크심이니라
13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
하나님은 모든 행하시는 것을 스스로 진술치 아니하시나니 네가 하나님과 변쟁함은 어찜이뇨
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
사람은 무관히 여겨도 하나님은 한번 말씀하시고 다시 말씀하시되
15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
사람이 침상에서 졸며 깊이 잠들 때에나 꿈에나 밤의 이상 중에
16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
사람의 귀를 여시고 인치듯 교훈하시나니
17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
이는 사람으로 그 꾀를 버리게 하려 하심이며 사람에게 교만을 막으려 하심이라
18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
그는 사람의 혼으로 구덩이에 빠지지 않게 하시며 그 생명으로 칼에 멸망치 않게 하시느니라
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
혹시는 사람이 병상의 고통과 뼈가 늘 쑤심의 징계를 받나니
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
그의 마음은 식물을 싫어하고 그의 혼은 별미를 싫어하며
21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
그의 살은 파리하여 보이지 아니하고 보이지 않던 뼈가 드러나서
22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
그의 혼이 구덩이에, 그의 생명이 멸하는 자에게 가까와지느니라
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
그럴 때에 만일 일천 천사 가운데 하나가 그 사람의 해석자로 함께 있어서 그 정당히 행할 것을 보일진대
24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
하나님이 그 사람을 긍휼히 여기사 이르시기를 그를 건져서 구덩이에 내려가지 않게 하라 내가 대속물을 얻었다 하시리라
25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
그런즉 그 살이 어린 아이보다 연하여져서 소년 때를 회복할 것이요
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
그는 하나님께 기도하므로 하나님이 은혜를 베푸사 그로 자기의 얼굴을 즐거이 보게 하시고 사람에게 그 의를 회복시키시느니라
27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
그가 사람 앞에서 노래하여 이르기를 내가 전에 범죄하여 시비를 바꾸었으나 내게 무익하였었구나
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
하나님이 내 영혼을 건지사 구덩이에 내려가지 않게 하셨으니 내생명이 빛을 보겠구나 하리라
29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
하나님이 사람에게 이 모든 일을 재삼 행하심은
30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
그 영혼을 구덩이에서 끌어 돌이키고 생명의 빛으로 그에게 비취려 하심이니라
31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.
욥이여 귀를 기울여 내게 들으라 잠잠하라 내가 말하리라
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
만일 할 말이 있거든 대답하라 내가 너를 의롭게 하려 하노니 말하라
33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
만일 없으면 내 말을 들으라 잠잠하라 내가 지혜로 너를 가르치리라

< Job 33 >