< Jeremiæ 3 >

1 Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
有话说:人若休妻, 妻离他而去,作了别人的妻, 前夫岂能再收回她来? 若收回她来,那地岂不是大大玷污了吗? 但你和许多亲爱的行邪淫, 还可以归向我。 这是耶和华说的。
2 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
你向净光的高处举目观看, 你在何处没有淫行呢? 你坐在道旁等候, 好像阿拉伯人在旷野埋伏一样, 并且你的淫行邪恶玷污了全地。
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.
因此甘霖停止, 春雨不降。 你还是有娼妓之脸, 不顾羞耻。
4 Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:
从今以后,你岂不向我呼叫说: 我父啊,你是我幼年的恩主。
5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
耶和华岂永远怀怒,存留到底吗? 看哪,你又发恶言又行坏事, 随自己的私意而行。”
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
约西亚王在位的时候,耶和华又对我说:“背道的以色列所行的,你看见没有?她上各高山,在各青翠树下行淫。
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
她行这些事以后,我说她必归向我,她却不归向我。她奸诈的妹妹犹大也看见了。
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
背道的以色列行淫,我为这缘故给她休书休她;我看见她奸诈的妹妹犹大,还不惧怕,也去行淫。
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno:
因以色列轻忽了她的淫乱,和石头木头行淫,地就被玷污了。
10 et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.
虽有这一切的事,她奸诈的妹妹犹大还不一心归向我,不过是假意归我。这是耶和华说的。”
11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.
耶和华对我说:“背道的以色列比奸诈的犹大还显为义。
12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
你去向北方宣告说: 耶和华说:背道的以色列啊,回来吧! 我必不怒目看你们; 因为我是慈爱的, 我必不永远存怒。 这是耶和华说的。
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
只要承认你的罪孽, 就是你违背耶和华—你的 神, 在各青翠树下向别神东奔西跑, 没有听从我的话。 这是耶和华说的。
14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
耶和华说:背道的儿女啊,回来吧! 因为我作你们的丈夫, 并且我必将你们从一城取一人, 从一族取两人,带到锡安。
15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
我也必将合我心的牧者赐给你们。他们必以知识和智慧牧养你们。”
16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
耶和华说:“你们在国中生养众多;当那些日子,人必不再提说耶和华的约柜,不追想,不记念,不觉缺少,也不再制造。
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
那时,人必称耶路撒冷为耶和华的宝座;万国必到耶路撒冷,在耶和华立名的地方聚集。他们必不再随从自己顽梗的恶心行事。
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.
当那些日子,犹大家要和以色列家同行,从北方之地一同来到我赐给你们列祖为业之地。”
19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
我说:我怎样将你安置在儿女之中, 赐给你美地, 就是万国中肥美的产业。 我又说:你们必称我为父, 也不再转去不跟从我。
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
以色列家,你们向我行诡诈, 真像妻子行诡诈离开她丈夫一样。 这是耶和华说的。
21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui.
在净光的高处听见人声, 就是以色列人哭泣恳求之声, 乃因他们走弯曲之道, 忘记耶和华—他们的 神。
22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.
你们这背道的儿女啊,回来吧! 我要医治你们背道的病。 看哪,我们来到你这里, 因你是耶和华—我们的 神。
23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
仰望从小山或从大山的喧嚷中得帮助, 真是枉然的。 以色列得救,诚然在乎耶和华—我们的 神。
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
从我们幼年以来,那可耻的偶像将我们列祖所劳碌得来的羊群、牛群,和他们的儿女都吞吃了。
25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
我们在羞耻中躺卧吧!愿惭愧将我们遮盖;因为从立国以来,我们和我们的列祖常常得罪耶和华—我们的 神,没有听从耶和华—我们 神的话。

< Jeremiæ 3 >