< Lamentationes 1 >

1 Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
先前满有人民的城, 现在何竟独坐! 先前在列国中为大的, 现在竟如寡妇; 先前在诸省中为王后的, 现在成为进贡的。
2 Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
她夜间痛哭,泪流满腮; 在一切所亲爱的中间没有一个安慰她的。 她的朋友都以诡诈待她, 成为她的仇敌。
3 Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
犹大因遭遇苦难, 又因多服劳苦就迁到外邦。 她住在列国中,寻不着安息; 追逼她的都在狭窄之地将她追上。
4 Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
锡安的路径因无人来守圣节就悲伤; 她的城门凄凉; 她的祭司叹息; 她的处女受艰难,自己也愁苦。
5 Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
她的敌人为首; 她的仇敌亨通; 因耶和华为她许多的罪过使她受苦; 她的孩童被敌人掳去。
6 Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
锡安城的威荣全都失去。 她的首领像找不着草场的鹿; 在追赶的人前无力行走。
7 Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
耶路撒冷在困苦窘迫之时, 就追想古时一切的乐境。 她百姓落在敌人手中,无人救济; 敌人看见,就因她的荒凉嗤笑。
8 Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
耶路撒冷大大犯罪, 所以成为不洁之物; 素来尊敬她的,见她赤露就都藐视她; 她自己也叹息退后。
9 Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
她的污秽是在衣襟上; 她不思想自己的结局, 所以非常地败落, 无人安慰她。 她说:耶和华啊,求你看我的苦难, 因为仇敌夸大。
10 Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
敌人伸手,夺取她的美物; 她眼见外邦人进入她的圣所— 论这外邦人,你曾吩咐不可入你的会中。
11 Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!
她的民都叹息,寻求食物; 他们用美物换粮食,要救性命。 他们说:耶和华啊,求你观看, 因为我甚是卑贱。
12 O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
你们一切过路的人哪,这事你们不介意吗? 你们要观看: 有像这临到我的痛苦没有— 就是耶和华在他发烈怒的日子使我所受的苦?
13 De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
他从高天使火进入我的骨头, 克制了我; 他铺下网罗,绊我的脚, 使我转回; 他使我终日凄凉发昏。
14 Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
我罪过的轭是他手所绑的, 犹如轭绳缚在我颈项上; 他使我的力量衰败。 主将我交在我所不能敌挡的人手中。
15 Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
主轻弃我中间的一切勇士, 招聚多人攻击我, 要压碎我的少年人。 主将犹大居民踹下, 像在酒榨中一样。
16 Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
我因这些事哭泣; 我眼泪汪汪; 因为那当安慰我、救我性命的, 离我甚远。 我的儿女孤苦, 因为仇敌得了胜。
17 Expandit Sion manus suas; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
锡安举手,无人安慰。 耶和华论雅各已经出令, 使四围的人作他仇敌; 耶路撒冷在他们中间像不洁之物。
18 Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
耶和华是公义的! 他这样待我,是因我违背他的命令。 众民哪,请听我的话, 看我的痛苦; 我的处女和少年人都被掳去。
19 Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
我招呼我所亲爱的, 他们却愚弄我。 我的祭司和长老正寻求食物、救性命的时候, 就在城中绝气。
20 Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
耶和华啊,求你观看, 因为我在急难中。 我心肠扰乱; 我心在我里面翻转, 因我大大悖逆。 在外,刀剑使人丧子; 在家,犹如死亡。
21 Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
听见我叹息的有人; 安慰我的却无人! 我的仇敌都听见我所遭的患难; 因你做这事,他们都喜乐。 你必使你报告的日子来到, 他们就像我一样。
22 Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
愿他们的恶行都呈在你面前; 你怎样因我的一切罪过待我, 求你照样待他们; 因我叹息甚多,心中发昏。

< Lamentationes 1 >