< Jeremiæ 11 >

1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
耶和华的话临到耶利米说:
2 Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
“当听这约的话,告诉犹大人和耶路撒冷的居民,
3 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
对他们说,耶和华—以色列的 神如此说:不听从这约之话的人必受咒诅。
4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
这约是我将你们列祖从埃及地领出来、脱离铁炉的那日所吩咐他们的,说:‘你们要听从我的话,照我一切所吩咐的去行。’这样,你们就作我的子民,我也作你们的 神;
5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
我好坚定向你们列祖所起的誓,给他们流奶与蜜之地,正如今日一样。”我就回答说:“耶和华啊,阿们!”
6 Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa,
耶和华对我说:“你要在犹大城邑中和耶路撒冷街市上,宣告这一切话说:你们当听从遵行这约的话。
7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
因为我将你们列祖从埃及地领出来的那日,直到今日,都是从早起来,切切告诫他们说:‘你们当听从我的话。’
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.
他们却不听从,不侧耳而听,竟随从自己顽梗的恶心去行。所以我使这约中一切咒诅的话临到他们身上;这约是我吩咐他们行的,他们却不去行。”
9 Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
耶和华对我说:“在犹大人和耶路撒冷居民中有同谋背叛的事。
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
他们转去效法他们的先祖,不肯听我的话,犯罪作孽,又随从别神,事奉它。以色列家和犹大家背了我与他们列祖所立的约。”
11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
所以耶和华如此说:“我必使灾祸临到他们,是他们不能逃脱的。他们必向我哀求,我却不听。
12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
那时,犹大城邑的人和耶路撒冷的居民要去哀求他们烧香所供奉的神;只是遭难的时候,这些神毫不拯救他们。
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
犹大啊,你神的数目与你城的数目相等;你为那可耻的巴力所筑烧香的坛也与耶路撒冷街道的数目相等。
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
“所以你不要为这百姓祈祷,不要为他们呼求祷告;因为他们遭难向我哀求的时候,我必不应允。
15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
我所亲爱的,既行许多淫乱,圣肉也离了你,你在我殿中做什么呢?你作恶就喜乐。
16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
从前耶和华给你起名叫青橄榄树,又华美又结好果子;如今他用哄嚷之声,点火在其上,枝子也被折断。
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.
原来栽培你的万军之耶和华已经说,要降祸攻击你,是因以色列家和犹大家行恶,向巴力烧香,惹我发怒,是自作自受。”
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum.
耶和华指示我,我就知道; 你将他们所行的给我指明。
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
我却像柔顺的羊羔被牵到宰杀之地; 我并不知道他们设计谋害我, 说:我们把树连果子都灭了吧! 将他从活人之地剪除, 使他的名不再被纪念。
20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
按公义判断、察验人肺腑心肠的万军之耶和华啊, 我却要见你在他们身上报仇, 因我将我的案件向你禀明了。
21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris:
所以,耶和华论到寻索你命的亚拿突人如此说:“他们说:你不要奉耶和华的名说预言,免得你死在我们手中。
22 propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
所以万军之耶和华如此说:看哪,我必刑罚他们;他们的少年人必被刀剑杀死,他们的儿女必因饥荒灭亡,
23 Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.
并且没有余剩的人留给他们;因为在追讨之年,我必使灾祸临到亚拿突人。”

< Jeremiæ 11 >