< دوم تواریخ 24 >

و یوآش هفت ساله بود که پادشاه شد وچهل سال در اورشلیم سلطنت نمود واسم مادرش ظبیه بئرشبعی بود. ۱ 1
Septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Sebia de Bersabee.
و یوآش درتمامی روزهای یهویاداع کاهن، آنچه را که در نظرخداوند راست بود، به عمل می‌آورد. ۲ 2
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis.
ویهویاداع دو زن برایش گرفت و او پسران ودختران تولید نمود. ۳ 3
Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
و بعد از آن، یوآش اراده کرد که خانه خداوند را تعمیر نماید. ۴ 4
Post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini.
و کاهنان و لاویان راجمع کرده، به ایشان گفت: «به شهرهای یهودابیرون روید و از تمامی اسرائیل نقره برای تعمیر خانه خدای خود، سال به سال جمع کنید، و دراین کار تعجیل نمایید.» اما لاویان تعجیل ننمودند. ۵ 5
Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Iuda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei nostri, per singulos annos, festinatoque hoc facite: porro Levitae egere negligentius.
پس پادشاه، یهویاداع رئیس (کهنه ) راخوانده، وی را گفت: «چرا از لاویان بازخواست نکردی که جزیه‌ای را که موسی بنده خداوند وجماعت اسرائیل به جهت خیمه شهادت قرارداده‌اند، از یهودا و اورشلیم بیاورند؟» ۶ 6
Vocavitque rex Ioiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii?
زیرا که پسران عتلیای خبیثه، خانه خدا را خراب کرده، وتمامی موقوفات خانه خداوند را صرف بعلیم کرده بودند. ۷ 7
Athalia enim impiissima, et filii eius destruxerunt domum Dei, et de universis, quae sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
و پادشاه امر فرمود که صندوقی بسازند و آن را بیرون دروازه خانه خداوند بگذارند. ۸ 8
Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
و دریهودا و اورشلیم ندا دردادند که جزیه‌ای را که موسی بنده خدا در بیابان بر اسرائیل قرار داده بودبرای خداوند بیاورند. ۹ 9
Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto.
و جمیع سروران وتمامی قوم آن را به شادمانی آورده، در صندوق انداختند تا پر شد. ۱۰ 10
Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
و چون صندوق به‌دست لاویان، نزد وکلای پادشاه آورده می‌شد و ایشان می‌دیدند که نقره بسیار هست آنگاه کاتب پادشاه و وکیل رئیس کهنه آمده، صندوق را خالی می‌کردند و آن را برداشته، باز به‌جایش می‌گذاشتند. و روز به روز چنین کرده، نقره بسیارجمع کردند. ۱۱ 11
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam) ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quae erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia.
و پادشاه و یهویاداع آن را به آنانی که در کار خدمت خانه خداوند مشغول بودنددادند، و ایشان بنایان و نجاران به جهت تعمیرخانه خداوند و آهنگران و مسگران برای مرمت خانه خداوند اجیر نمودند. ۱۲ 12
Quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur.
پس عمله‌ها به‌کارپرداختند و کار از دست ایشان به انجام رسید وخانه خدا را به حالت اولش برپا داشته، آن رامحکم ساختند. ۱۳ 13
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
و چون آن را تمام کرده بودند، بقیه نقره را نزد پادشاه و یهویاداع آوردند و از آن برای خانه خداوند اسباب یعنی آلات خدمت وآلات قربانی‌ها و قاشقها و ظروف طلا و نقره ساختند، و در تمامی روزهای یهویاداع، قربانی های سوختنی دائم در خانه خداوندمی گذرانیدند. ۱۴ 14
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniae: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
اما یهویاداع پیر و سالخورده شده، بمرد وحین وفاتش صد و سی ساله بود. ۱۵ 15
Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum.
و او را درشهر داود با پادشاهان دفن کردند، زیرا که دراسرائیل هم برای خدا و هم برای خانه او نیکویی کرده بود. ۱۶ 16
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius.
و بعد از وفات یهویاداع، سروران یهوداآمدند و پادشاه را تعظیم نمودند و پادشاه در آن وقت به ایشان گوش گرفت. ۱۷ 17
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
و ایشان خانه یهوه خدای پدران خود را ترک کرده، اشیریم و بتها راعبادت نمودند، و به‌سبب این عصیان ایشان، خشم بر یهودا و اورشلیم افروخته شد. ۱۸ 18
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Iuda, et Ierusalem propter hoc peccatum.
و اوانبیاء نزد ایشان فرستاد تا ایشان را به سوی یهوه برگردانند و ایشان آنها را شهادت دادند، اما ایشان گوش نگرفتند. ۱۹ 19
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant.
پس روح خدا زکریا ابن یهویاداع کاهن راملبس ساخت و او بالای قوم ایستاده، به ایشان گفت: «خدا چنین می‌فرماید: شما چرا از اوامریهوه تجاوز می‌نمایید؟ پس کامیاب نخواهیدشد. چونکه خداوند را ترک نموده‌اید، او شما راترک نموده است.» ۲۰ 20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Haec dicit Dominus Deus: Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
و ایشان بر او توطئه نموده، او را به حکم پادشاه در صحن خانه خداوندسنگسار کردند. ۲۱ 21
Qui congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
پس یوآش پادشاه احسانی را که پدرش یهویاداع، به وی نموده بود، بیاد نیاورد، بلکه پسرش را به قتل رسانید. و چون او می‌مرد، گفت: «خداوند این را ببیند و بازخواست نماید.» ۲۲ 22
Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
و در وقت تحویل سال، لشکر ارامیان به ضد وی برآمده، به یهودا و اورشلیم داخل شده، جمیع سروران قوم را از میان قوم هلاک ساختند، و تمامی غنیمت ایشان را نزد پادشاه دمشق فرستادند. ۲۳ 23
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: venitque in Iuda et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi in Damascum.
زیرا که لشکر ارام با جمعیت کمی آمدند و خداوند لشکر بسیار عظیمی به‌دست ایشان تسلیم نمود، چونکه یهوه خدای پدران خود را ترک کرده بودند، پس بر یوآش قصاص نمودند. ۲۴ 24
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
و چون از نزد او رفتند (زیرا که او را درمرضهای سخت واگذاشتند)، بندگانش به‌سبب خون پسران یهویاداع کاهن، براو فتنه انگیخته، اورا بر بسترش کشتند. و چون مرد، او را در شهرداود دفن کردند، اما او را در مقبره پادشاهان دفن نکردند. ۲۵ 25
Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum.
و آنانی که بر او فتنه انگیختند، اینانند: زاباد، پسر شمعه عمونیه و یهوزاباد، پسرشمریت موآبیه. ۲۶ 26
Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
و اما حکایت پسرانش وعظمت وحی که بر او نازل شد و تعمیر خانه خدا، اینک در مدرس تواریخ پادشاهان مکتوب است، و پسرش امصیا در جایش پادشاه شد. ۲۷ 27
Porro filii eius, ac summa pecuniae, quae adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in Libro regum: regnavit autem Amasias filius eius pro eo.

< دوم تواریخ 24 >