< Psalmorum 89 >

1 intellectus Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 2 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis; 3 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 4 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 6 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 7 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 8 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 9 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 10 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 11 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 13 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 14 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 15 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 18 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri 19 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 20 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 21 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 22 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 23 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 24 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 27 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 28 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 29 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 32 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 33 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 34 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 35 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 36 semen eius in aeternum manebit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 38 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 39 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 40 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 41 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 42 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 43 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 44 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 45 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 46 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 47 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 48 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma (Sheol h7585) 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 50 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 51 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 52 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

< Psalmorum 89 >