< Psalmorum 88 >

1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te 2 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam 3 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit (Sheol h7585) 4 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 5 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt 6 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 7 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 8 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 9 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 10 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 11 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 12 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 13 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 15 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 16 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 17 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 18 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

< Psalmorum 88 >