< Psalmorum 87 >

1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma 4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic 5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma 7 sicut laetantium omnium habitatio in te

< Psalmorum 87 >