< Psalmorum 82 >

1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma 3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

< Psalmorum 82 >